69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
385
priuilegia earundem. tamen pretextu nostrorum predecessorum. et anime
nostre grauamen. atque orationum dicti monasterii. volumus et petimus. ut
dictam ecclesiam pacifice et quiete possideant. Quod si plebanus . . in
prouentibus sepedicte Ecclesie per aliquas cauillaciones dictum monasterium
molestare presumpserit. nostri causa ipsum . . non paciamini. Datum
Prage octauo decimo Kalendas Maii. Quod autem super hiis nullum pro-
cessv temporis dubium oriatur. et que pie facta sunt per Dominam nostram
Reginam non possint calumpnie scrupulo perturbari. presentem paginam
ad rei memoriam sempiternam inde conscribi. nostrique sigilli iussimus
munimine roborari. Datum in Cremeser IIl. Nonas Ivnii. Anno domini
Millesimo Ducentesimo. Sexagesimo Sexto. Presentibus Bartholomeo decano.
Herbordo preposito. Magistro Stephano archidiacono Olomucensi. Magistro
Johanne Znoemense archidiacono. Alexio preposito in Wolframskirhen.
Heidolfo preposito et Archidiacono in Cremeser. et aliis quam pluribus
clericis in nostra Sinodo annua tunc collectis ibidem.
Ex originali ejusdem monasterii,
CCOLXXXII.
Elisabeth, relicta Kadoldi orphani, monasterio Oslowanensi quinque laneos
in Popowice confert. Di. in. Vitis, Nonis Julii, 1266.
, Nos Elisabeth relicta domini Kadoldi orphani pie memorie. notum
esse cupimus presencium inspectoribus et auditoribvs vuiuersis quod nos
pro honore dei conventui dominarum in Ozla cisterciensis ordinis et glo-
riose virginis Marie nec non pro remedio anime domini Kadoldi quinque
laneos in villa que vocatur Popwiz exceptis aliis quinque laneis qui ad
dotem pertinent in Mohvln cum pratis siluis agris sicvt ad nos libere
spectabant cvm omni ivrisdicione contulimus et subiecimus ecclesie memo-
rate. recedentes ab omni ivre quod in hiis videbamur habere. Quod autem
super hiis nullum processu temporis dubium oriatur. et ne ea que legitime
et pia devotione ordinantur propter deum possint calumpnie scrupulo per-
turbari ad cautelam sufficientem et rei memoriam sempiternam titulum dona-
lonis et renunciationis huiusmodi inde conscribi ivssimus et sigilli nostri
49
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile