EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

370

instancia precum amicorum villam prefatam Lucove videlicet contra iam dictam Abbatissam suumque conuentum usque sue ad finem vite possiden- dam devocius impetrauit nostri favoris gracia interueniente sub hac autem forma ut claustro prelibato porte celi omni iure pristino pratis siluis molen- dinis aliisque attinentiis omnibus iustis possessis modis ipso mortuo assi-

gnetur quod nec uxor sua nec quisquam puerorum suorum uel amicorum.

respectum imposterum uel spem ad villam habeat nuncupatam. Vt hec autem firma permaneant et inconcussa presentem paginam sigilli nostri munimine dignum duximus roborari et testium subscriptione annotari in quorum presentia hec acta sunt Bruno episcopus olomucensis cuius sigillum volumus huic littere apponi Dominus Robertus Abbas Gradycensis Zimylo de Luchtenburch Zmylo de Bylcow. Egidius, cum filiis suis. Pardvz. Beneda. Hartlebus, cum fraire suo lenzone. Zezema. Bohus, filius Cyrhonis. Bzneto. Hartlebus, camerarius, et alii quam plurimi nobiles terre nostre. Datum anno domini M. CC. LXIIII.

Ex originali cum sigillo bilaterali venusto in archivo ejusdem monasterii.

CCCLXVIII.

Smil de Lichtenburg ralam habet donationem villae Slawkowice a Bohuslao, burggravio suo, monasterio Zarensi faclam. 1264.

Nos Zmilo dei gratia Dominus de Lvochtenburch. vna cum vxore nostra Elysabet appellata. et liberis nostris. Vniversis christi fidelibus iam presentis etatis. quam future succedentis posteritatis. inperpetuum. Qve aguntur in tempore. labuntur cum íempore. nisi scriptis et testibus perhennentur. Noscat igitur tam presens etas. quam futura posteritas. has litteras inspectura. quod nobilis vir Bohvzlaus burchrauius noster in Lvochtenburch et vxor sua. divina inspiratione conpuncti. de consilio et voluntate vnanimi ad honorem dei altissimi et beatissime virginis matris eius habita deliberatione. villam dictam Slaucowitz. quam possident iure feudi ex parte elysabet vxoris nostre. cum omnibus sibi iure attinenciis cultis et incvltis. siluis. pratis. piscationibus. venationibus. post mortem suam. et vxoris sue. Cenobio Sar appellato. ordinis cisterciensis Dyocesis


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile