69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
358
specialis episcopatus vratislauiensis, a fundacione cristianitatis collata beato
Iohanni aduocatiam eciam illius partis terre contulit dictus predecessor
noster Episcopus Laurencius cuidam uiro strenuo vitigoni, qui eosdem
terminos retinens, et cultores terre circa illas partes ponens, et que sunt
beati Iohannis, retineret, et a violentiis eorum, qui indebite fines episco-
patus vratislauiensis niterentur occupare, secundum suam defenderet facul-
tatem. Dictus vero vitigo aduocatus in adiutorium sui ministerii com-
petencius excercendi elegit sibi in participium oneris et honoris quemdain
uirum probum et honestum, sifridum nomine, faciens eum participem et
heredes eius quarundam utilitatum et iurium, que, qualia uel que fuerint,
ex subsequentibus apparebit. Defunctis autem predictis personis, et inter
heredes ipsorum quibusdam dissensionibus subortis, venerunt coram nobis
quatuor filii vitigonis ex una parte, videlicet Moyco, vitigo, Rembolbus,
Laurencius, ex altera vero filius Sifridi 'lheodricus, petentes a nobis, ut
posteris, quid ad ipsos in predictis terris uel iuribus pertineat, uel here-
dibus eorum in futurum debeat pertinere, nostris vellemus litteris declarare.
Nos vero precibus ipsorum inclinati et meritis, utpote quorum patres et
ipsi nobis multa seruicia fideliter inpenderunt, ipsorum peticionem fauora-
biliter admittentes, secundum quod ipsos in possessione bonorum et iurium
inuenimus, siue ad ipsos ab initio pertinuerint, siue nostris temporibus ipsis
accreuerint, taliter declaramus: filii vitigonis habent aduocaciam et ius
iudicandi, ita quod solus vitigo in causis capitalibus iudex sit, et eciam
in aliis in ciuitate; de iudicato vero in talibus causis due partes cedunt
domino episcopo, tercia vero vitigoni, de qua sua parte accipiet 'Theode-
ricus, filius Sifridi, tercium denarium. Sunt triginta mansi, ad ciuitatem
Cigenals pertinentes, preter pascua; in istis mansis et in areis ciuitatis
due partes census pertinent domino episcopo, dictis filiis vitigonis et Sifridi
lercia, de qua tercia parte habebit terciam partem "T'heodericus, filius
Sifridi. Census autem est talis: quilibet mansus soluit duas denariacas
auri, que tales esse debent, quod decem pensent scotum. Area autem
quelibet soluet obulatam auri. Macella, in quibus uenditur caro, panis et
calcei, sunt ipsorum et ciuium. Domus, in qua occiduntur peccora, per-
tinent filiis vitigonis et Sifridi per medium. Duo molendina, que attinent
ciuitati, talem diuisionem recipiunt: vtilitas diuiditur in nouem partes; septem
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile