Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
347
irritum reuocetur, acía sunt hec in testimonium sempiternum coram testibus
fide diguis, videlicet Bartholomeo decano. magistro Stephano archidiacono.
Symone custode. Alexio de Znohim. et Bartholomeo, canonicis Olomvcen-
sibus. Friderico aduocato. Heinrico de noua ciuitate. Heinrico pilliatore
Friderico de noua ciuitate. Sifrido Brugnario. Wernardo ciuibus Olomvcen-
sibus. et aliis quam pluribus sub quorum testimonio dedimus presentem
cedulam nostri sigilli munimine roboratam. Datum in Olomvz anno domi-
nice incarnationis M. CC. LXII.
Ex originali in archivo capituli Olomucensis.
CCCLII.
Olakarus, rex Boémiae et marchio Moraviae, monasterio Litomyślensi
concedit, ul ejus civilas Lilomysl. juribus et libertatibus gaudeat, quibus
civitas Hradec et aliae regiae civilatres sunt contentae, atque homines ejusdem
civilalis el ubique per abbatiam constitulos a jurisdiclione officialium suorum
eximil. Dt. in Hradec, VIII. Kalendas Aprilis, 1263.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Nos Otakarus, qui
et Premisl, dei gracia Rex Boemorum, Dux Austrie et Styrie et Marchio
Morauie, omnibus per regnum Boemie constitutis graciam suam et omne
bonum. Licet illius fauente clementia, per quem reges regnant, et prin-
cipes imperant, ad hoc terreni principatus suscepimus moderamen, vi ex
nostre serenitatis officio debeant vniuersa pia et religiosa loca, sub nostro
dominio constituta, nostre protectionis dextera defensari, ac eorum iura et
libertates, ne a malignantibus infringantur, cura peruigili conseruari, illis -
tamen ecclesiis, quas progenitorum nostrorum sincera fundauit deuotio,
sumus et esse uolumus specialis beneficentie debitores, quatenus ipsarum
libertates liberaliter ampliando, ampliatasque conservando, post amministra-
tionem terrene dignitatis ascribi. numero supernorum ciuium mereamur.
Nouerint igitur vniuersi tam moderni temporis quam futuri Christi fideles,
quod nos consilio pietatis inducti, pro remedio animarum parentum nostrorum
ac nostre, Ecclesie Lulomislensi nec non et abbati et fratribus, ibidem
deo et beate Marie famulantibus, talem concedimus libertatem, videlicet,
44%