69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
344
Abatisse et conuentui Sanctimonialium de valle Sancte marie in Oslawa.
cysterciensis ordinis deo pie et deuote famulantibus. vendidimus laneum.
et agros in estimatione pene dimidii lanei et decem curticulas in villa que
vocatur Droscwwitz. pro quindecim marcis argenti. recedentes ab omni
iure quod in eisdem bonis videbamur habere. Profitentes nichilominus
quod Ius patronatus in ecclesia ville de Droscwwitz. ad manus domini
Hermanni. decani de Snoym resignauimus quam pluribus presentibus
Abbatisse et conuentui memorato. quod videlicet multis retroactis tempo-
ribus pro honore dei et gloriose virginis marie matris eius nec non pro
salute carorum nostrorum tam viuorum quam mortuorum eisdem resignauimus
et pro nostrorum scelerum venia consequenda sicut in litteris exinde con-
fectis plenius continetur. Ne igitur super hiis inposterum a malignis mali-
gnorum hominum suggestionibus possit suboriri calumpnia titulum emptionis
huiusmodi litteris fecimus conmendari et sigilli nostri. et fratris nostri vide-
licet Domini Hartlibi de miselboritz. quia uno tamen sigillo vtimur qui
suum in supranotata emptione et in iam dicte ecclesie donatione plenarie
adhibuit consensum et aliorum sigillorum uidelicet Domini Hermanni decani
Snoymensis. Domini Karuli prepositi montis sancti ypoliti. Domini Egidii.
Kamerarii vetouiensis. ordinauimus munimine roborari ad cautelam. Acía
sunt hec in Snoym Anno Domini M. CC. LXII. III. Kalendas Decembris
coram testibus subnotatis. uidelicet domino Decano Snoymensi. Domino
preposito Karulo nomine montis sancti ypoliti. Domino egidio Kamerario
vetouiensis. Domino Smilone de Belekouwe. Domino Rancyro Zcudario.
Domino prouinciali. Merbotone. Domino marguarto. Domino Lupo. de
Nasmeritz. Domino gerslao. de Knenitz. Domino W'ernardo. filio lupi.
Domino O. preposito et fratre W. capellanis in Osla et aliis quam pluribus
tunc ibidem collectis.
Ex originali cum quatuor sigillis laesis in archivo ejusd em monasterii.
CCCXLIX.
Idjk, camerarius Biloviensis, eandem resignalionem et venditionem atlestatur.
Acla Znoymae, III. Kalendas Decembris, 1262.
Nos Idic Kamerarius vetouiensis. Notum esse cupimus presentium
iuspectoribus et auditoribus vniuersis quod dominus Kkhardus vir Nobilis
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile