EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

__ 342

tam presentibus, quam futuris tenore presentium protestamur, quod cum conscientia Domini Episcopi Olomucensis, et regie magestatis fauore, ad hec nichilominus de comuni fratrum nostrorum consilio pariter et assensu, egestate cogente, qua domus nostra temporibus caristie premebatur, Villam que Dywax vulgariter appellatur, vendidimus sanctimonialibus de Cella sancte Marie in Brunna pro pecunia Centum viginti marcarum argenti. Qvam pecuniam recepimus ex integro, assignatam nobis et creditoribus nostris ex parte ipsius Celle superius nominate. Nos quoque de consilio nobilium terre villam supradictam coram iudicio prouinciali in brunna resi- gnauimus sanctimonialibus eisdem, secundum quod racio iuris postulabat, perpetuo possidendam. Ut igitur hec uendicio, tam racionabiliter cele- brata, rata, firma et illibata permaneat nunc et in euum, presentem litteram conscribi, et conscriptam sigillo Conuentus nostri et nostro duximus confir- mandam. Huius rei testes sunt: Iohannes, abbas Montis Syon. Dominus Harthlyuus, Camerarius Morauie. Dominus Leo de Poleradiz, et dominus Matheus de Chobels, qui tunc temporis prouinciali iudicio presidebant. Et Dominus Steto, et Petrus scriptor, et Drosslinus. Ciues insuper Brunnenses: Herthlinus, Svellarius, Perslinus, Rvdlo, Drozendorpharius, Kepho, et alii quam plures. Actum Anno Domini M. CC. LXII. Datum in Zabirdowiz. III. Kalendas Octobris.

Ex originali in archivo S. J. Brunensis.

CCCXLVII.

Bruno, episcopus Olomucensis, eandem emlionem villae Diwak rite factam prolestatur. Act. in Modiice, III. Kalendas Octobris, 1262.

Vi ea, que coram nobis iuste ac rationabiliter fiunt, perpetuam ha- beant firmitatem, et a nemine inposterum per calumpniam ualeant inmutari: hinc est, quod nos bruno, dei gracia Olomucensis ecclesie episcopus, tenore presentium recognoscimus, et constare volumus vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod, cum inedia ingruente fratres monasterii Sancte marie virginis in Zaberdoviz necessitatibus occuparentur quam- plurimis, debitis aliquibus obligati, T^eodericus, tunc temporis abbas eiusdem

=.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile