69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
335
ad uerbum presentibus fecimus annotari, qui talis est: (In nomine sancte
et indiuidue trinilatis. Ego Premisl . . MCCVII. Vide n. XXXI. T. 11.)
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis
infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare
presumpserit, indignationem omnipotentis dei, et beatorum Petri et Pauli
apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Viterbii X. Kalendas
Maij. Pontificatus nostri anno primo.
E codice Olomucensi membr. I. fol. 9.
CCCXL.
Olakarus, rex Boëmiae el marchio Moraviae, innovat privilegium suum
olim datum Heinrico de Lichtenstein super praedio Nikolsburg. Datum
Viennae, Kalendis Maji, 1262.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Nos Ottacarus dei
gratia Boemorum rex, dux Austrie et Styrie, et marchio Morauie. Omnibus
in perpetuum. Ne per obliuionis caliginem, ea que de maturitate nostri
consilii gessimus et gerimus prouide, rationabiliter et consulte, robur per-
petue firmitatis amittant, tam viuentibus quam victuris constare volumus,
presentium per tenorem: Quod nos fidelium nostrorum utilitati commodo et
honori ut tenemur ex debito affectione sincera intendere cupientes, pro
future vexationis et iniurie, que per obliuionem sepe nascitur, malitia rese-
canda, renouari fecimus nostrum. priuilegium olim datum: Dilecto fideli
nostro Henrico de Lichtenstein et heredibus ipsius utriusque sexus, ratione
et causa multorum et magnorum seruitiorum, que ipse patri nostro felicis
recordationis, et nobis non sine graui persone sue periculo, et rerum sua-
rum maximo dispendio exhibuit et impendit fideliter, utiliter et constanter,
priuilegium inquam datum eidem, super predio in Nikolspurg et suis atti-
nentiis uniuersis, agris, vineis, ortis, cultis, et incultis, quesitis et inqui-
rendis, siluis, nemoribus, viis, et inuiis, venationibus, pratis, ripis, aquis,
piscationibus et aquarum decursionibus, molendinis et generaliter cum
omnibus que spectant ad illud quocunque titulo seu nomine censeantur,
gratum et ratum et inuiolabile statuentes, ut premissa a nobis una cum
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile