EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

331 requisitus, aliquos sacerdotes idoneos deum timentes deputes sine iuris alieni preiudicio, qui confessiones ipsarum audiant, ipsisque diuina cele- brent, ecclesiastica sacramenta ministrent; ita quod exinde digna laudibus apud nos tua sinceritas habeatur. Datum apud Vrbem ueterem II. Idus Aprilis. Pontificatus nostri anno secundo.

Ex originali in eodem archivo.

CCCXXXVI.

Smil de Lichtenburg cum consensu conjugis el heredum monasterio Zarensi donat villam Bobrowa. Dt. XVIII. Kalendas Maji, 1262.

Nos Zmilo dei gracia Dominus de Luhtinburc. vniuersis hoc scri- ptum inspecturis in perpetuum. Cum in factis mortalium nichil sit quod uicissitudinis non subiaceat passioni, caute res digne memoria. conmendantur litteris ut ex his emolumenti capiant firmamentum. Hinc est quod tenore presencium perhenni constare volumus nocioni. quia divina inspiracione conpuncti de consensu et voluntate vxoris nostre Elizabet, et astipulacione heredum nostrorum. ad honorem et gloriam Dei. et intemerate Matris eius ex discussa deliberacione villam dictam. Cappilbobrowe. quam dicte vxoris nostre de parte libere possedimus. Claustro dicto Sar. Cisterciensis ordi- nis Pragensis diocesis cum omnibus suis pertinentiis. cultis et incultis. siluis. pratis. pascuis. piscationibus. venationibus. perpetuo contulimus possi- dendam. Vt autem hec nostra donacio inconcussa et stabilis perseueret. litteras has dicto claustro dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini M. CC. LXII. XVIII. Kal. Maij. Testes huius rei sunt. ipsa domina Elisabet de Luhtinburc. et filius eius Smilo. Domina Eufemia fundatrix predicti claustri. Filii eiusdem. Smilo. et Gerhardus. Buslaus burcgrauius in Luhtinburc. |

Ex originali ejusdem monasterii cum sigillo rupto. Excusum apud Stein- bach IL p. 18.

42 *


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile