69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
311
conferuntur. litterarum notionibus et testium assertionibus conseruentur.
ne cursu temporis que rite pro animarum salute scilicet et religiosis
locis collata sunt erronee et vesane retractentur. Inde est quod ego
Elisabeth vxor beate memorie domini Kadoldi orphani notum esse cvpio
vniuersis tam presentibus quam futuris. quod rem multis annis retroactis
pie inceptam. piius et deuocius innouaui. videlicet in eo quod ius patro-
natus ecclesie in ;MoAvin ecclesie ozlawensi et collegio inibi devote
deo famulanti a principibus dudvm collatam recognoui. Preterea notum
facio quod iam dictus Kadoldus pro agro doíali quem ab ecclesia Mohvin
alienauerat in vita sua lanevm et curticulam restaurauit. et ego vt plena
fieret reconpensatio curticulam addidi. Insuper quinque laneos qui a dicía
ecclesia alienati fuerant in villa que dicitur Pobwiz resignaui. Testes
huius rei sunt Wilhelmus et Milota de ordine fratrum minorum. Otto et
Heinricus sacerdotes de Ozlawan. Kadoldus miles qui cognominatur Weinger.
Cvonradus miles de dvrrenholz. et alii quam plures. Et vt hec firmitatem
habeant. presentem paginam sigilli nostri appensione roboraui. Datum in
Ozla auno domini M. CC. LXI. XIII. Kalendas Ivnij. -
Ex originali cum sigillo bene conservato in archivo ejusdem monasterii.
CCCXXTI.
Otakarus, dominus regni Boémiae, Austriae el Styriae dux, et marchio
Moraviae, Brunoni, episcopo Olomucensi, pro magnis servilis ab ipso
praestitis confert circuitum Huljn cum villis Prawcice, Néméice et Altendorf.
Dt. apud ,Piexk," X. Kalendas Junii, 1261.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Nos Othacarus qui
et Premizl. dei gratia dominus regni Boemie, Austrie et Styrie dux, mar-
chioque Morauie. omnibus imperpetuum. Interest principaliter regum, grata
suorum fidelium et deuotorum obsequia, gratuitis compensare retribucionibus,
et eorum vota diligenter attendere, et sic ea effectu prosequente complere,
vt eis quasi debitam exhibentes graciam, multos alios sibi constituant in
fide ac constancia debitores. et dum benemeritos iuste remunerant, plures
alios ad bene merendum alliciant et inuitent. Cupientes igitur prompti ad
graciam inueniri, libenter et liberaliter sicut decet fidelibus nostris illam
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile