Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Februar 9. 39
Super supplicacione magistri Johannis de Billi, petentis committi
iudici cause, guod procedat in causa, ac si illa verba „et sic vel alias
eas esse nullas et invalidas“ in commissione apposita minime - fuissent,
[et] iusticiam faciat.
Super requesta concernente reformacionem monasterii S.- Tiberii
ordinis S. Benedicti Agatensis diocesis eto. plaeuit, quod tommittatur
episcopo Agatensi, qui auctoritate concilii procedat et reformet ut petitur.
Super requesta domini Guillermi Vignerii presbiteri, petentis mandari
iudici cause quod iusticiam faciat, placuit et admissa fuit huiusmodi requesta
in forma ut petitur.
Super requestis concernentibus dispensaciones super matrimoniis etc.
placuit, quod committantur reverendissimo domino legato, videlicet pro
Johanne Hodempul Traiectensis diocesis, pro Herle*o # et Katherina Herlin
Eistetensis diocesis, pro Warselno et Anna Curiensis diocesis, pro Arnoldo
de Beke et Katherina Tornacensis diocesis, pro Egidio [de] Ligno Pari-
siensis diocesis, pro Stolhemmo laico et Elizabet Maguntinensis diocesis;
pro Johanne Ysembrandi laico et Elizabet Traiectensis diocesis, pro Arnoldo
Vandehoude Cameracensis diocesis.
Super requesta organiste, petentis aliquod emolumentum a concilio
pro suis laboribus, placuit? quod committatur dominis cardinalibus legato
Arelatensi et episcopo Albinganensi, qui provideant supplicanti ut petitur.
| Super reguesta consilii regii in comitatu Prouincie, petentis committi
causas appellacionis etc., placuerunt avisamenta trium aliarum sacrarum
. deputacionum, videlicet quod committatur domino episcopo Vexionensi,
qui audiat citet et inhibeat eciam sub censuris, suspendat processus et
absolvat ut petitur. Sacra deputacio pro communibus addit, quod dominus
Vexionensis habeat facultatem loco sui aliquem surrogandi.
Super supplicacione nobilis domini Gu[i]donis Barrensis militis domini
de Preeles, petentis in bassa curia dicti castri erigere quandam capellam
et in ea tres capellanos convenienter? dotare eto., placuit et admissa fuit
huiusmodi requesta in forma ut petitur, sine tamen preiudicio cuiuscunque.
Super requesta domini Benedicti Sancii de Ponenda etc., petentis
permutari beneficia obtenta et obtinenda in manibus legati vel ordinarii
etc., placuit de hiis que nunc obtiuet.
Super requesta domini Michaelis clerici cerimoniarum, petentis pro-
visionem sibi fieri etc., placuit quod committatur dominis cardinalibus
legato et Arelatensi et episcopo Albinganensi, qui provideant ut petitur.
Super requesta domine Marie de Saulx uxoris strenui? militis domini
Thome de Grandimonte, petentis revocari attemptata et de novo iudici
committi, placuit? et admissa fuit huiusmodi requesta ut petitur.
a) file P. b) hlin P. e) et placuit P. 4) constiterit P,
°) unleserlich P. f) et placuit P.
lox
10
15
20
25
30
35
40