Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
November 10—12. 329
familia. ubicunque et in quibuscunque habeat locis etc.: placuit quod
intelligatur, qui actu morantur cum suis dominis.
Super alio avisamento de rectoribus parrochialium ecclesiarum ad-
mittendis ad' incorporacionem ete. placuit, quod domini xij videant de
qualitatibus talium et provideant, prout eis videbitur.
Super alio avisamento de committendo reverendissimo domino car-
dinali legato, quod possit contra impedientes indulgencias in materia
Grecorum expedire litteras sub bulla sacri concilii sub censuris et formi-
dabilibus penis, de quibus sibi videbitur, eciam ad speciem descendendo
etc., placuit.
Die dominica XI? novembris fuit festum beati Martini et missa in
eeclesia maiori, ut est fieri consuetum.
Die lune XII* novembris Meiij€xxxvj? in saera deputacione pro
communibus super requesta domini Johannis de Deher utriusque iuris
doctoris, petentis gaudere fructibus et distribucionibus cothidianis prebende
sue Lubicensis, non obstantibus statutis illius ecclesie 9, iuxta conclusionem
in generali congregacione factam eto., placuit ut petitur.
Super requesta cuiusdam incorporati familiaris, petentis dispensari
super eo quod matrimonium contraxerat cum quadam muliere, que ipso
ignorante erat coniugata, et .postmodum finaliter fuit factum divorcium,
quod possit promoveri ad sacros etc. placuerunt deliberaciones de fide
et de reformatorio, quod committatur domino cardinali S. Petri, qui si
viderit supplicantem non incurrisse bigamiam, declaret eum non incidisse,
si vero incurrerit et videat casum fore dispensabilem, dispenset et pro-
videat auctoritate concilii supplicanti, prout sibi videbitur.
Super avisamento dominorum xij, quod est tale: , Cum deputati pro
facto Grecorum audiverint plenissime istum generosum et magnificum
militem offerentem se servire velle cum iiij?" galeis et trecentis balistariis
cum stipendio sacro concilio grato et ire personaliter pro Grecis adducendis
ad quemcunque portum mandatum sibi per concilium necnon pecunias
secure portare atque restituere, in eventum quod Greci venire nollent,
pro quibus omnibus fideliter adimplendis dabit caucionem sufficientem:
visum-est dictis dominis deputatis, quod idem miles acceptandus est exnunc
et conducendus. Sed quia non habebant ipsi domini deputati potestatem
concludendi, ordinaverunt ad sacras deputaciones deferri, prout eciam
domini xij perprius avisarunt, casu quo per dictos dominos deputatos con-
cluderetur, prout conclusum existit. Ideo dignentur sacre deputaciones
a) wiederholt P.
Concilium Basiliense IV. 49
10
15
20
25
30