Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
September 15—18. 269
quod pro pace et concordia reverendissimus pater dominus Lugdunenisis
archiepiscopus et abbas Virziliacensis, qui amici sunt parcium hincinde,
suas vices haberent interponere et referre; quod placuit etc. per verbum
placet.
Quibus sie dictis idem reverendissimus dominus cardinalis. legatus
super omnibus ut moris conclusit etc.
Juraverunt predicti precognitores in manibus domini legati, videlicet
episcopus Parmensis, preceptor S. Antonii Trecensis et Johannes de
Hungaria. Dominus N[icolaus] de Cosza debet iurare in manibus domini.
Die dominica XVI* septembris fuit missa solemnis loco solito.
Die lune XVII* septembris in sacra deputacione pro communibus
super materia deportuum etc. placuit, quod requiratur dominus episcopus
Ebroicensis, ut det quandam cedulam, ut dicitur, manibus nonnullorum
dominorum episcoporum super dicta materia deportuum supseriptą ; iuxta
deliberacionem pacis.
Domini Lugdunensis et Lausanensis non consenserunt.
Super avisamento dominorum xij de reformacione notariorum placuit,
quod reverendissimus dominus cardinalis legatus videat cum deputatis tam
super taxa notariorum quam eciam litterarum sacri concilii.
Super materia iudicum placuit, quod iudices priores reeligantur et
reelecti sunt, videlicet domini M[atheus] Nithard, Jacobus Cland et archi-
diaconus Placentinus Yspanus.
Omnes dispensaciones matrimoniales commisse sunt domino legato,
ut est moris: pro Johanne de Portam laico et Margareta Spirensis diocesis; '
pro Henrrico Schaman et Margareta Curiensis diocesis; pro Rudolpho
Scriber et Ursula eiusdem diocesis.
Die martis XVIII^ septembris in sacra deputacione pro communibus
super requesta abbatis S. Bartholomei extra iuros Papienses, petentis
potestatem assumendi religiosos in suo monasterio demptis Mendicantibus,
placuit ut petitur.
Super requesta electi in abbatem monasterii Michleff Bambergensis
diocesis, petentis committi episcopo Bambergensi ordinario loci, quod si
sibi constiterit electionem huiusmodi iuxta decreta concilii esse factam
etc., auctoritate concilii confirment etc.: placuit quod committatur ordi-
nario loci, qui constito de assertis auctoritate concilii confirmet ut
petitur.
Super fructibus pereipiendis pro incorporatis sacro concilio et actu
in eodem presentibus placuit, quod capitula compellantur ad dandum
10
15
20
25
30
35