EN | ES |

1073

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

12 Scumer, Goldene Bulle, II. Teil. (IT, 2.

14. Premissas vero constituciones circa materiam con- ductus editas ita sane debere declaramus intelligi, ut unus- quisque superius nominatus vel forsitan non expressus, a quo in casu premisso conductum requiri contigerit, ad prestandum ipsum per suas dumtaxat terras et territoria ac eciam ultra, quanto potest remocius, absque dolo sub penis contentis sit astrictus.

15. Preterea statuimus et eciam ordinamus, ut archi- episeopus Maguntinensis, qui fuerit pro tempore, singulis principibus coelectoribus suis ecclesiasticis et secularibus electionem eandem per suos nuncios patentibus debeat litteris intimare; in quibus quidem litteris talis dies et terminus exprimatur, infra quem eedem littere ad singulos eosdem principes verisimiliter possint pervenire. liuiusmodi vero littere continebunt, ut a die in litteris ipsis expressa infra tres menses continuos omnes et singuli principes electores Franken- furd super Moganum esse debeant constituti vel suos legales ad eundem terminum atque locum nuncios destinare cum plena et omnimoda potestate suisque patentibus litteris maiori cuiuslibet eorum sigillo signatis ad eligendum Romanorum regem in cesarem promovendum. Qualiter autem et sub qua forma tales littere confici debeant, et que in eis solemp- nitas debeat immutabiliter observari, et in qua forma et modo principes electores nuncios suos ad electionem huiusmodi destinandos ac potestatem, mandatum seu procuratoria ordi- nare debuerint, ad finem presentis libri!) conscriptum invenitur clarius et expressum, et eandem formam illic traditam manda- mus et de imperialis potestatis plenitudine usque quaque decernimus observari.

16. Cum autem ad hoc perventum fuerit, quod de impe- ratoris vel regis Romanorum obitu in diocesi Maguntina constiterit, extunc infra unum mensem a die noticie obitus huiusmodi continue numerandum singulis principibus electori- bus obitum ipsum et intimacionem, de quibus premittitur, per archiepiscopum Maguntinensem iubemus et decernimus suis patentibus litteris declarari. Quod si idem archiepiscopus in execucione et intimacione huiusmodi negligens aut remissus

1) S. unten. XVIIT. XIX.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile