EN | ES |

Facsimile view

979


< Page >

10

20

190 JUS REG. MONT. LIB. III, CAP. 6.

8 15. Sed alie culture camporum, quam cito vacaverint, occupantibus conceduntur, dummodo non in vigilis et diebus cclebribus occupentur.

VI]. 8 16. Sicui autem concessio aliqua concedatur, gaudeat co jure, quod sibi coneessor dixerit deputandum. Sed si con- cessor nihil dixerit concedendum, sed simpliciter unam con- cesslonem concesserit: tunc apud illam concessionem infra tria quartaliaü unius mensure nulla alia concessio concedatur. Quod jus ecium in aclebus concessis locum. deinceps volumus obtinere; nim ubi eadem est racio, idem jus statuendum est.

VII. 8 17. Verum si aliquod vertilabrum alicui concedatur, quod in vulgari montanorum bhaspel dicitur, prout inter se con- trahentes convenerint, excoletur. Sed si inter cos nihil sit dictum, ex tunc principales coloni secundariis tenentur in coreo et funibus subvenire et aquam, ne ipsos in labore impediat, ex- haurire; sed isti de vertibulo debent? aquam suam ad aque haustum colonorum primoeipalium derivare. Dignum est enim, ut qui lucrum sentit, debeat eciam gravamini subjacere.

Cap. 6. De empcione et vendicione.

I. Cum nihil antiquitatis ignorandum sit ac nosci conveniat rel, de qua aeturi9 sumus,9 originem et naturam, ut ejus intel- lectus facilius habeatur, quam ob rem veraciter sciendum est, emendi vendendique originem a permutacionibus cepisse.) Olim non erat nummus, sed unusquisque secundum necessitatem rerum utilibus inutilia permutabat, quoniam plerumque evenit, ut quod alteri superest, alteri desit. Sed quia non facile concurrebat, ut cum tu haberes, quod alter desideraret, invicem ill haberent, quod tu accipere velles, placuit veteribus huic difficultati reme- dium adhibere statuendo, ut ex ere forma publica sub certa quantitate et qualitate percussa emendi et vendendi de cetero üsus esset, nec ultra utrumque merces, sed alterum precium vocaretur. Verumtamen cum empcio et vendicio correlativa sint,

V) sed si stillabit debet (?) W. Cap. 6. a) aequisivimus W, b) accepisse W.

$ 17. Vgl Spr. No. (1). Vgl. Const. 1II, 1, $ 15.



Text viewManuscript line view