EN | ES |

Facsimile view

979


< Page >

10

25

150 JUS REG. MONT. LIB. II, CAP. 4.

venit montanorum. $ 9. Sufficit autem. illam. denunciacionem tantum semel proficere, pro omni argentifodio desolato. $ 10. Quo- cumque vero tempore postea inventum fuerit desolatum, ab urbu- rarls nostris sime aliqua. alia denunciacione aliis cultoribuse onfe- ratur, prout nostre melius reipublice viderint expedire. Alias sequeretur, ut si post denunciacionem illud argentifodium per septem vel octo dies tantummodo coleretur, co iterum postea desolato nova fieret denunciacio, et sic usque in infinitum denunciaciones procederent, quod esse non debet. $ 11. Sed has duas regulas deinceps generaliter. volumus observari: prima est, ut denunciacio aliquibus argentifodii / cultoribus semel facta numquam plus eisdem cultoribus innovetur. Secunda est, ut quod- cumque argentifodium per unum annum integrum desolatum fuerit, sime omni denunciacione et contradiccione aliis laboratoribus conferatur, quos lentescere propter spem lucri laborandi assiduitas non permittit.

IV. $ 12. Si quis autem in cultura stollonum. suam fortunam voluerit experiri, primo cum urburariis nostris, assum ptis aliquibus civitatum et moncium juratis, de proprietate in libero campo. jn montibus jam mensuratis et im rupturis sibl expresse conveniat assignanda, quam in privilegüs super his dandis cum omnibus suis condicionibus distincte statuimus declarari, et magnis lapidibus ipsius motas sub bono juratorum ac aliorum. virorum idoneorun testimonio ad perpetuam rei memoriam limitari; amputantes hoc modo multas questiones, que cottidie de stollonun Jimitibus ventilantur.

: 12. Vgl. D. L. R. 8 4 (1)



Text viewManuscript line view