EN | ES |

Facsimile view

979


< Page >

268 JUS REG. MONT. LIB. IV, CAD. 14.

cione, tunc ipsos eodem modo compelli per virum clarissimum eamerarium nostrum ad dicendum testimonium volumus sine mora.

Cap. 14. De fide instrumentorum.

5 § 1. Sub instrumentorum nomine omnes litere testimoniales, ot que veritatem instruunt, continentur. Et est instrumentum scriptura facta ad probacionem alicujus rei; estque roboranda subseripcione ad minus duorum testium et sigillo authentico, ut ci plena fides adhibeatur. $ 2. Sigilla autem jure montanorum

10 authentiea sunt: sigillum camoerarii nostri, urburariorum, civitatum, juratorum moncium et judicum ae magistrorum moncium. $ 3. Unde instrumenta his munita sigillis cum subscripcionibus testium faciunt in judiciis et extra judicia plenam fidem, dummodo non sint rasa, maxime in suspecto loco, scilicet. circa datum vel circa.

15 propria nomina, nam in ills locis facilius. consideratur falsitas insirumenti; noe eciam sint cancellata neque in aliqua parte sui viciosa, et quod in sigillis vera appareat sculptura, et quod orbita sit completa. $ 4. Sed testes in instrumentis inscriptos omnes precipimus cesse rogatos. $ 5. Et sciendum est, ideo ficri in-

20 strumenta, ut ca, que inter hominos aguntur, facilius compro- bentur. $i autem res gesta sine literarum consignacione veritate factum suum prebeat, non ideo minus valebit, quod instramentum nullum de co intercessit, quia plus valet veritas quam scriptura. S 6. S) quis autem. incautus diversa instrumenta sibi invicem

го contradicencia judicio protulerit, nihil probat, nam allegans con- traria non cst audiendus.



Text viewManuscript line view