55
siliis hominum discretorum, quales indubie habent in propria nacione ! 1)
O magna cecitas, o grandis perversitas! Ubi est hec scriptura cordi
impressa: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est...
C.
(Ms. Cap. O. 13.)
Noverint .universi modum et viam bellandi in causa dei duplicem.
Prima est quam habuit noster dux belli dominus Jesus et sui apostoli
atque martires in hoc suum dominum imitantes ceterique sancti ipsum
sequentes...
Secunda via in causa dei bellandi est, in qua plus periculi salutis
imminet, per quam sublimoribus potestatibus sive brachio seculari, cui
datus est à deo gladius sive potestas illa secularis, licet armis materia-
libus pugnare ín causa dei et.defendere prudenter legem et ordinacionem
Christi et ad vindicacionem malorum...
Audio, cum contra percussores allegatur illud apostoli: non vosmet
ipsos defendentes, karissimi! — dieunt enim se in peccatis excusando,
tamen nos non defendimus nos, sed legem dei. Attendunt Machabeos,
quoniam ipsi pro lege veteri et in veteri pugnaverunt. Ideo monent, ut
libri Mach. populo declarentur. Sed contra hoe pro responsione ad dicta
eorum primo notari potest, quod lex vetus respectu nove legis gracie
et amoris erat valde imperfecta et sic eis erat via imperfecta bellandi
in causa dei contra inimicos dei et suos,... que quidem via sic imper-
fecta. adhuc est permissa et concessa potestatibus sublimiorübus propter
eorum Vmperfeccionem. Quia autem lex nova gracie est perfeccior multo
amplius quam vetus, ita alia via est evangelice preliandi in causa dei
longe perfeccior, presertém sacerdotibus evangelicis et cetero populo
christiano perfecciori et. spirituali... Ad primam autem viam imperfec-
tam, ubi plus imminet periculi, ubi caritas periclitatur sicut castitas in
deliciis, non ita cautum sacerdotibus evangelicis populum concitare, cum
homines ex natura infecta proni sunt ad iram et sediciones, percussiones
atque ex hoc ad sanguinis effusiones, nec sic ad illam viam imperfectam.
veteris Machabeorum obligamur. Et non oportet, quod sacerdos evange-
lieus per gesta Machabeorum ad talia bella incerta et periculosa usque
ad effusionem sanguinis concitet, nisi forte velit dicere populo, quod
illa carnalia bella fuerunt figure spiritualium preliorum sacerdotum
Christi et ecclesie sue legis futurorum... Sed notandum est, quod pars
Christi, cum preliatur prelia domini contra dei adversarios et contra
peccatum et regnum diaboli, tunc: ibi currit iniuria dei simul et iniuria
nostra vel partis Christi; communiter multi ergo heu in causa dei pug-
nantes sub pretextu cause dei et iniurie dei nimis graviter ferunt in-
iurias proprias et inordinato zelo accenduntur... Sic ex tali zelo...
Petrus servo pontificis amputavit auriculam et correptus est, quamvis
') Diese Worte enthalten wol eine Anspielung auf das Gutachten der Magister.