51
A.
(Ms. Capituli Prag. O. 13)
Salus Christi fidelibus, ad quos pervenerint ista scripta.
Quia inter diseretos viros, Nicolaum parte ex una et Wen. parte
ex altera, sacerdotes predicantes, orte sunt quedam materie litium in
auditorio populo provocative, tandem predicti sacerdotes parte ex utra-
que coram multitudine populi super dictarum materiarum disceptacione
sese ad nostram videlicet magistri Cristanà de Prachaticz et magistri
Jacobi de Misa informacionem evocarunt, et quiequid salubriter in ma-
teriis, in quibus habent controversias, eos docuerimus, accipere promise-
runt. Nos igitur consilio plurium magistrorum advocato quatuor articu-
lorum summarie sentenciam discucientes ad tollendas contrarietates odiosas
de medio et ad caritatem inserendam in Christi populo per hee scripta
taliter respondemus:
Ad primum articulum, cuius sentencia est, a» domine seculares
tenentur gladio materiali defendere legis veritatem, dicimus, quod sic,
quoniam dicit apostolus: non sine causa gladium scilicet dominus secu-
laris portat, sed ad laudem bonorum, vindietam vero malorum. Ideo
enim et tributa accipiunt, ut inquietos corripiant, bonos exaltando, sem-
per tamen earitate servata quoad deum et proximum, prout decet.
Ad secundum, cuius sentencia est Бес: si domim seculares ad
tantum sint desides, quod nolunt veritatem gladio accepto defendere,
an communitates fideles subiecte possint et debeant eam gladio defen-
dere materiali, adversantes videlicet corporaliter perimendo, — taliter
respondemus: Quia cum simus christiani, Christus autem nobis tamquam
precessor et legifer noster dicit: ego sum via, securius est nobis per pa-
cienciam veritatem christianam protegere quam per accionem repercuciendo,
quoniam dicit Christus: in paciencia vestra possidebitis animas vestras.
Imo ad talem pacienciam nobis verbo et opere exemplavit, eciam in
causa dei vel propria, quod discipulis volentibus, ut ignis de celo de-
scendat et Samaritanos nolentes hospitari dominum consumat, commina-
torie ait: nescitis, cuius spiritus estis; filius hominis non venit animas
perdere sed salvare. Et Petro volenti evangelii conditorem gladio materiali
defendere dicebat: converte gladium tuum in vaginam. Quomodo autem
noster legifer Christus coram Pilato velud agnus mansuetus stabat, po-
testatem, quam desuper Pilato esse datam dicebat, pacienter usque ad
mortem erucis sustinendo, est Christi fidelibus indubie manifestum. Hanc
viam securissimam, tutissimam apostoli sequebantur. Nam Petrus, qui
sequebatur vestigia eius usque in patibulum crucis, in suis epistolis
Christi fideles ammonet dicens: Christus passus est pro nobis, nobis
relinquens exemplum, ut sequamur vestigia eius. Sic alii apostoli et marti-
res in hoc mundo pressuras paciebantur sine repercussione et remurmu-
racione. et hoc idem verbo et facto communitates fideles edocebant secun-
dum illud dictum ecclesie catholicum: ceduntur gladiis more bidencium,
non murmur resonat, non querimonia, sed corde tacito mens bene conscia