EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

1501. 129

guidem mihi est, multo tamen gratius studium tuum atgue opera, guam mihi polliceris, et benevolentia tanti viri erga me non possum non delectari. Amasti me, Conrade, antequam nosceres, demum Viennae omni humanitate complexus es, neque ex eo tempore honestissime de me loqui destitisti. Haec ego nisi maximi facerem, delirare profecto viderer: non desinam tamen eniti atque cogitare, ut tibi non solum in amore respondeam, verumetiam tam privato quam publico omnium literatorum nomine (si fieri poterit) gratiam referam, nempe qui primus nostratium mansuetiora haec studia Germaniae intulisti, triplicique laurea insignis, hoc est Hebraea Graeca Latinaque lingua, de omni barbaria triumphasti. Adde tot praeclara ingenii tui monumenta, tot denique peregrinationes, qui, dum rem literariam iuvare cupis, omnem pene Septentrio- nem peragrasti, et innumera volumina, quae iam a tineis corrodebantur, ex pulverulentis illis bibliothecis eruta in lucem protulisti. Sed haec forsitan superflua sunt et tibi pro tua modestia parum accepta. Scribis te propediem cum quodam mathematico ad me venturum; gaudeo gaudeboque magis, ubi ea, quae spondes, praestitcris, et me tanto hospite fortunatum iudicabo. Quodsi spe, in quam abs te coniectus sum, me frustraveris, dicam tibi proverbium illud ab Aristotele usurpatum, quod vulgo ordinis nostri hominibus obiici solet: multa mentiuntur poátae. Quod ad Bilibaldum Pirkhaymer attinet, scito me eum esse, qui omnibus bonis ex animo afficior, et quisquis aliquam indolem virtutis prac sc fert, hunc ego non solum admiror, sed etiam observo. Itaque quanquam mihi Bilibaldus suapte integritate satis commendatus est, commendatiorem tamen literae tuae faciunt, poteritque is deinceps omnia a me expectarc ct suo iure exigere. Vale, optime Conrade, valeat item tecum omnis literarius coetus, qui Norbergae degit. VI Cal. Octob.

Psaní k Bohuslavovi dáno z Normberka, kamZ Celtes na cestäch svÿch r. 1501 za- vital, a kde u Pirkheimera, slovutného humanisty a pñiznivce nového ruchu, přebýval. Přítel, s nimZ cestoval, byl mathematik Andreas Stiborius (= Stôberl). Srovn. Klüpfel. De vita et scriptis C. Celtis, Friburgii 1827.

91. Bohuslav Janovi z Selnberka.

(1501) 30. září. Pise, Ze přijede do Prahy, mají-li s ním kancléř a hofmistr Albrecht z Kolovrat z nařízení králova o něčem jiném jednati, než s ním byl jednal prvý. (Luc. 842.)

Domino Joanni Sselnbergio, cancell. Boh. s. p. d. Scribit mihi Regia Maiestas commisisse se tibi et domino Alberto, magistro curiae, nonnulla me- cum loqui. Ea qualia sunt, nescio. Quoniam tamen tu nihil ad me scripsisti, suspicor eadem esse, de quibus Pragae mecum egisti. Ad quae quia iam rc- spondi, non putavi necessarium esse hoc tempore me Pragam proficisci. Cae- terum si quippiam aliud mecum locuturi estis, facito me certiorem, et mox, ubi literas tuas accepero, ad vos Pragam advolabo. Vale Septembris ultima.

Sbírka pramenů. Skupina druhá. Číslo 1. 9



Text viewManuscript line view