4 1481.
2.
Petr Schott Bohuslavovi.
Ze Strasburku 1481 — 5. září.. Dává zprávu, kterak se mu doma vede, a že ještě
neobdržel knih svých z Italie. Pisatel jeví úmysl státi se knězem i slibuje Bohuslavovi,
bude-li on chtíti, že postará se o to, aby oba pospolu v místě zbožném a příjemném život
trávili. (Schott f. 14).
Petrus Schottus magnifico atgue generoso domino Bohus'ao de Hassen-
stein s. p. d. Guemadmodum valeas, mi charissime Bohuslač, intelligere maxime
vellem. Eguidem valeo. In utramvis partem cape. Sum guidem sanus corpore
et ita mei fere omnes, sed animo vehementer languco, quod amocnissima illa
et suavissima familiaritate tua careo: sola spe vivo. Scripsi ad te antca per
Laurentium mercatorem, quam longe a me ipso divertissem et quanto dolore
afficerer propter. libros meos, qui nondum venissent. Eadem me et amplior
angustia tenet, quia posteaquam Venetiis eos dimisi, ne verbum quidem, ubinam
essent, audivi. Quid suspicari debeam, ignoro: nisi ex nundinis Franckpforden-
sibus ad me deferentur, perditos credam. Ego, mi Bohuslaé, rem nostram ita
paro, ut quasi perfecerim. Deus initium esto et finis; De theologia admisit
genitor, post aliquot tamen menses: interim tamen domi sum, et in re familiari,
quae nobis nunc est intricata valde, vel patrem praesentem iuvo, vel eius vices
absentis gero. Quid dicam? Omnia cum molestia ago, atque a re (sic) a pro-
posito nostro non amoveor, sed potissimum impellor. Extra domum nihil ago
publici. Amicos aliquando convenio. [Iudicium neque seculare neque spirituale
ullum vidi, adeo, ut me doctores plerique beginalem doctorem vocent, qui
praedicationes quam iudicia plus visitem. Cum matre rem nostram fundo,
patrem moneo tacite nonnunquam, ut ab impedimentis publicis abstineat, quae
profecto semper augentur atque se ipsa odiosa reddunt, quippe quae invidiam
ampliorem creent quam gratiam. Itaque de libris, quos emerim, quosve a te
petam, nihil scribo. A libris sum adeo abstinens, ac si cicuta infecti essent.
Ubi plane omnia composuero (quantum hominum defectus admittit), ad te
scribam, quomodo ages. Id tibi certum sit: quantum ad me pertinebit, efficiam,
ut, si volueris, simul salubrem vitam agamus: quando id futurum sit, intra
annumne an tertium, non possum adhuc scribere. Nollem subito exasperare
parentes meos, sed paulatim lenire. Mi Bohuslaà, habco, qui me seducere co-
nantur; habeo plures, quam speraveram, qui me ad vitam beatam invitent.
Eos ego amo, eos colo, imprimis doctorem Johannem de Keisersberg, praedi-
catorem nostrum. Ilic pro nobis non cessat orare Deum. Fui in thermis Wilt-
baden. Ilic quoque fuit is, de quo mihi saepe dixisti, prior Ratisponensis
fratrum praedicatorum, qui cum te nosceret, familiaris mihi valde fuit. Mitto
ad te codicillum quendam, non tam ob aliud, quam ut nomina instrumen-
torum, quae in eo continentur, ad artificia fere singula peculiaria probes, si
latina sint. Fac, ut literis des operam. Curabo enim (Deus iuvet), ut aedificio
devoto amoenoque simul utamur. Peram et pugionem misi ad tc et dominum
Ladislaum per Laurentium mercatorem. Fac, ut ad me scribas. Literarum
tuarum cupidus sum perinde, ut tu mearum. Dominum Ladislaum ex me