1501. 119
ut hominis praesertim eruditi lituras fastidiam ; nisi contendas in meo carmine
non multis opus esse lituris, quippe (ut ait ille)
»emendare iocos una litura potest«.
Tu ista videris; ego quidem infelices chartas diutius cum blattis et tineis
rixari non permittam, sed quam primum Deucalionis aut Vulcani opem im-
plorabo, ut eorum suffragio ab omni prope vindicer infamia; sin autem istam
tuam ironiam missam feceris duxerisque aliquando satius esse patrocinari quam
praevaricari, mox aderunt clientes, fores pulsabunt, palinodiam quoque recinent
et tuo muniti praesidio vel ipsos, si oportuerit, Areopagitas confidenter ad-
ibunt. Interim Microcosmum nostri Sslechtae suscipe, illius inquam Sslechtae,
quem ambo proximis comitis in triumviratum literatorum cooptaveramus.
Idem, ne scilicet inofficiosus esset, nos nuper duumviros censorios delegit, de
quorum iudicio aut stet aut cadat. Ego vero rem integram totam ad te de-
fero, et de quo nondum collega cognovit, id arroganter nec praeiudico nec
revoco ad arbitrium meum. Sed heus tu, valde bella, me hercule, et urbana
abs te mihi nuper est epistola reddita, ita venustis scatens salibus, ut iam non
nemora et saltus sed salinas colere videaris. Omissis tandem gerris in hoc
publico conventu, mi Bohuslae, tuo consilio, favore atque industria plurimum
indigebam, ob rem praesertim domesticam stabiliendam, quae in tantum est
quassata, ut propediem (nisi quis deus respexerit) ex oratore arator fieri cogar;
nisi malim ad Plautinas molas confugere aut Cleantis puteum exhaurire. Lau-
dant nos quidem uno ore omnes et, ut magnifice loquar, etiam admirantur,
sed ut pueri Iunonis avem.
Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum?
Idcirco si per occupationes tuas Pragam venire nequis, decrevi primo quoque
tempore ad te proficisci et id demum exequi, quod tu vir omnium integerrimus
in rem meam fore arbitraberis. Vale, amicorum optime, qui eruditionis nomine
nec in medio Parnasso cuiquam ex primo loco concesseris. Nam
»Montibus in nostris nedum tibi certet Amyntas«.
Publicus conventus v listě zmíněný snad jest sněm v Praze 380. září 1500 zahájený.
78.
Bohuslav Janu Slechtovi.
(150!) — 8. května. Slibuje a osvědčuje svou vděčnost za služby sobě prokázané.
O záležitosti Vratislavské prý nemůže se vysloviti, neslyšev poslání Balbova. Sdéluje
úsudek svůj o Mikrokosmu. (Luc. 70.)
Joanni Sslechtae de Wssehrd, regio secretario, amico unice dilecto, s. d.
Respondissem iam pridem epistolae tuae, nisi sperassem me propediem apud
te futurum: quoniam autem rumor de conventu Olomucensi iam evanuit,
accipe per literas, quae coram loqui institueram. Erras, optime Sslechta, si me
idcirco tibi gratias agere putas, quod accepturum me aliquid abs te sperem;
accepi enim non accepturus sum, teque de me optime meritum esse ingenue