1500. 113
mihi consilia haec, et veluti fulmine attonitus, quorsum se vertat, nescit: ita et
ego literis tuis affectus sum, ut parum mihi constem. Neque ita haec abs te accipi
velim, tanquam honores, quos mihi ingerere conaris, unquam aut amaverim aut
admiratus sim. Scio enim illos caducos momentaneosque esse, scio laboribus
periculisque scatere, scio a sapientissimo quoque nihil aliud quam dulcem
amariciem existimari. Caeterum tuo in me ornando provehendoque studio atque
diligentia ultra quam dici potest delector. Nisi enim mores meos probares,
nisi literulas nostras, qualescunque tamen sunt, non omnino contemneres, nun-
quam hanc subiisses provinciam, neque te cum aliorum tum potentissimi com-
petitoris invidiae pro me obiecisses. Quo gravissimo Sslechtae mei iudicio adeo
exulto, ut iam nihil felicitati meae deesse arbitrer. Caeterum patere quaeso,
Joannes, me candidati personam aliquantisper deponere et unum ex eo nu-
mero esse, qui suffragia ferunt. Ego enim ita demum institutum tuum laudo,
si, quae agis, e re ecclesiae Wratislaviensis esse censes, faveri autem abs te
dignitati meae cum eius pernicie minime velim. Vix enim tutum est eum one-
rariae navi praefici, qui naviculam duorum scalmorum nunquam rexerat; neque
Scio, an unquam minus amicitiae tribuendum est, quam ubi republica aut re-
ligio in discrimine versatur. Certe si nobis pro agris membrisque dimicandum
essct, rimareris tecum omnia et diu sedulo pensares, quisnam idoneus tanto
bello imperator esset: quanto cautius te id in praesentia curare aequum esset,
quum certamen ab eo hoste immineat, qui non agros sed animas nobis eri-
pere cupit. Neque est, cur literulas nostras tantae moli sufficere posse arbi-
treris, quae et modicae sunt et minime assidua exercitatione vigorem et (ut
ita dixerim) spiritum acquisiverunt, unde fit, ut ad res agendas parum fructus
afferant. Tu quoque, ni fallor, equum indomitum malles exercitato equisoni
quam literato committere, quanquam is graecos latinosque auctores, qui de
equorum cura scripserunt, diligentissime evolvisset. Sed haec omnia tu videris,
cgo enim Sslechta ducente nullas hostium insidias metuo. Haec ad ea, quae
vernacula lingua scripsisti. Nunc alteris literis tuis respondebo, quibus te ex-
cusas, quod in re literaria negligentior mihi visus sis. Facile enim admitto
excusationes tuas, et quae scripsi, ita accipi velim, quasi caviller tecum, non
expostulem. Quidnam mihi animo tuo aut diligentia exploratius? Caeterum
miror, quod neque voluminum mee? &oyóv neque codicem, (sic) quem mihi
regia bibliotheca debet, mentionem facias. Quamobrem, si me sinis paulo
importuniorem esse, quaeso, ut haec quoque tibi curae sint. De Ptolemaeo
graeco nihil dicere audeo, ne fortassis impudentior sim, quem tamen si mihi
a regia maiestate impetraveris, oppido me donatum putabo. Microcosmum
tuum nondum vidi, atque ideo iudicium meum proferre non possum. Sed quae
Slechtae literatura ingeniumque est, non vereor, ne quid contineat, quod autori
erubescendum sit. Vale, iucundissime mi Sslechta, tibique persuade, quem-
cunque tandem finem conatus tui habuerint, me beneficiorum Sslechtae semper
memorem fore. Datae anno Christi 1500 Novembris XXVI.
Mínén-li sokem v koadjutorství Vratislavském vévoda Té&ínsky či Turzo, není zcela
zietelno. Srovn. list (1 à poznámku k nému. Volumina zsoi «oyóv jest Origenovo dílo de
principiis, žádané již v listě 69. O filosofickém díle Šlechtově »Mikrokosmus« bude řeč
ještě v listech pozdějších.
Sbírka pramenů, Skupina druhá. Číslo 1. 8