1497. 75
processisse novi, non ut eorum tamen aliquid, quae scribis, mihi inesse existimem
aut arrogem temere, sed qui talis, qualem me praedicas, cupiam fore. Vidi et alteram
Majestati Regiae longiore orationis textu deductam, in qua sane satis superque
ostendis, quantis viribus ') enixus sis, dum insinuatione plus, quam dici possit,
concinna et apta ita demum interiora subis, ut animum eius, cui scribis, non iam ?)
captare sed suffurari, ut ita dicam, videare. Quid enim illic (per deos immor-
tales) ommissum est? Quam lenis, dum ad pervincendum aditum paras! Quas
rursus non sententias vibras, cum animum occupatum quodam modo iam
detines non lascivo illo dicendi genere, elumbi fluxoque, ac punicato,*) sed
gravi, modesto decoroque atque aequabili cum dignitate et honesta quadam
(sic enim dicere libet) orationis maiestate, quod ipsum antea Demosthenem
quidem apud Graecos, apud Latinos Ciceronem apprime legimus atque in-
venimus praestitisse. Sed ne assentationis vitium apud te, mi Bohuslag, in-
curram, quod ipsum ut perniciosum tecum in commune abominor, iam epistolae
huic modum imponere institui, te ob perfectae amicitiae nostrae ius *) obtestando,
ne munere isto divinitus tibi tradito studii literarii cupidos prives, sed scri-
bendo semper aliquid otii tui fructus gratissimos hisce etiam temporibus tribuas,
ut omnibus deinceps pateat
Summos posse viros et magna exempla daturos
Vervecum in patria crassoque sub aére nasci.
Vale, mi Bohuslaé. Pragae celerrime 26. Aprilis anno Christi 1497.
V rukopise Klementinském I. D. 9 má list tento datum 24. dubna.
63.
Bohuslav Janovi z Domaslavě.
(1497.) Vykládá, proč se nestal biskupem Olomouckým, a odmítá všelijaké výtky, jež
by ho proto mohly stihnouti. (Rkp. Klem. I. D. 3. fol. 24—30, Vinařický 21.)
Bohuslaus de Lobkowicz et llasystein Joanni suo de Domaslavie s. p. d.
Aegre te rei Olomucensis eventum ferre audio, id autem, ut ego arbiror, mea
gratia, cui cum tu ex animo bene esse velis, male actum existimas, quod
pontificatus ille praeter spem opinionemque omnem alii obtigerit. Fortasse
etiam varios hominum rumusculos extimescis; neque enim fieri potest, ut haec
non unusquisque suo sensu accipiat, hic me ignaviae condemnabit, qui hoc
universo tempore ita vixi, quasi dormienti mihi Deus omnia confecturus esset;
alius superbiam meam criminabit, quod dum mihi solus sapere videor, neque
eos, qui in populis clari cclebratique sunt, imitari volo, ingentes opes e ma-
nibus effluere passus sum; plerique omnes meos, quibus in familia sua ponti-
ficem habere honori futurum erat, a me iniuria affectos putabunt, multaque
!) K pfidává ad persuadendum.
?) K tam.
3) Snad tunicato.
*) K per sanctae amicitiae nostrae ius et religionem.