1497. 73
ratione et argumentis non possunt, aliorum criminibus tueantur: nunquam
tamen efficient, ut Stephanum, Ladislaum, Ottagarum, Carolum stultos fuisse
credam, qui tot templa coenobiaque condiderunt, tot sedes pontificales amplis-
simis locupletatas divitiis erexerunt. Hos solos ideo nominavi, quia anteces-
sores tui fuerunt. Nam si Germaniam, Galliam, Britanniam Hispaniamque
attingere, et Ottones, Henricos, Ludovicos, Richardos, Eduardos, Alfonsos
Ferdinandosque proferre animus esset, excederem modum epistolae: super-
fluum etiam esset his apud te immorari, qui vel tacente me haec omnia
cognoscis, et multis experimentis didicisti, non minus tibi regnoque Pannoniae
pontifices quam proceres utiles fuisse. Quamobrem age tandem, optime rex,
et principum, qui vivunt, si non imperio, at quod multo magis est, virtute
praestantissime, accingere ad hoc salutare facinus, et omnium, quae hactenus
gessisti, pulcherrimum.?*) Moveant te tot fanorum monasteriorumque, in quibus
olim Dei laudes assidue personabant, ruinae, moveant te sacerdotes et monachi,
velut oves sine pastore passim dispersi, moveat te plebs mille infecta pestibus:
eripe eam e servitute Satanae et filios prodigos matri ecclesiae redde. Hoc
reges populique christiani abs te petunt, hoc maximus pontifex flagitat, hoc
venerabilis cardinalium coetus omnibus votis exposcit, hoc divus Venceslaus
suo quodam iure exigit, qui te ideo fortassis ad hanc aetatem suis precibus
incolumem perduxit, ut ecclesiam, cuius fundamenta ipse iecit, ad pristinum
decus evehas. Adde hoc unum tuis bello paceque egregie gestis, quod graecae,
latinae barbaraeque literae prae cunctis aliis celebrabunt. Fac, ut angeli lae-
tentur, qui magis de uno peccatore gaudent converso, quam de 90 iustis.
Sic in hoc seculo clarissimus omnium eris, sic post vitam hanc in sedibus
piorum constitutus cum beatissimis illis spiritibus immortalis aevo sempiterno
frueris. Vale. Anno salutis nostrae 1407. Aprilis 22.
Rozbírati dlouhy list tento a objasfiovati jednotlivosti jeho pfesahovalo by meze
těchto poznámek: odkazujeme v té příčině k dějinám Palackého a Tomkovým. Jen tolik
dovolujeme si podotknouti, že, jak se zdá, Bohuslav nepochodiv při kandidatuře Olomoucké
naději svou obrátil k arcibiskupství Pražskému, které ovšem musilo by bylo znova býti zdvi-
ženo. V otisku našem znamená M čtení Mitisovo, A rukopisu Klementinského, které jest
jako jinde tak i vzhledem k listu tomuto mnohem správnější než Mitisovo.
61.
Bohuslav Augustinu Olomouckému.
(I497 — po jaru.) Vyslovuje potěšení své z prvotin jeho básnických, i vyzývá jej,
aby na dráze nastoupené dále pokračoval. (Luc. 69, Vinařický 87.)
Augustino Moravo i. u. doctori s. p. d. Legi opuscula tua, Augustine
suavissime, partim heroo partim elego versu scripta, et ingenio tuo mirum in
modum delectatus sum. Nihil enim plebeium, nihil triviale, et quod communi vena
editum dici possit, sapis: sed ita tecum nescio quomodo certas, ut haud facile
16) К přidává: Miserere huius provinciae, quae te adolescentulum et gremio suscepit
et lacte suo (ut ita dixerim) pavit.