EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

1497. 69

qua modestia, aequitate, iustitia et totius vitae integritate Bohemiam nosiram adm'nistraveris, atque ideo te unum omnium dignissimum iudicaverunt, cuius virtuti fideique se et sua omnia permitterent, quo rege speraverunt sc post intolerabile illud iugum aliquanto !") respiraturos. Forsitan etiam id divinitus factum est, ut sit, qui tandem vere !?) Pannoniam ab immanibus illis nationibus, christianum sanguinem tantopere sitientibus, tueretur et defenderet, quique persequeretur et ulcisceretur miserandam necem Wladislai regis patrui tui, quem fortissime pro fide orthodoxa dimicantem barbari ipsi extinxerunt. Ad- mirantur quidem alii te tot regna pene sine omni caede sanguineque acquisi- visse, populos ditioni tuae subiectos enumerant, proferunt longe lateque patens imperium: ego vero alia multo maiora atque admirabiliora in te video. Op- pugnabatur Pannonia Bohemiaque gravissimo bello, laborabant intestinis sedi- tionibus, sacra profanaque miscebantur, vastabantur agri, fumabant incendio vici, oppida dirucbantur, nulla erat legum reverentia, nullus aequitati innocentiae- que locus: ea tu omnia stabilivisti, pacasti, et in summa tranquillitate consti- tuisti, et ferocissimas has duas nationes, semperque belli quam pacis avidiores, docuisti leges pati posse. Nude haec tracto, nihil exaggero, nullis amplifica- tionibus utor, et tamen vereor, ne tibi fastidio sim. Scio enim naturam tuam eiusmodi esse, ut malis benefacere quam bene audire, et melius putes laude dignum esse quam laudari. Neque quicquam id genus a me commemorarctur, nisi alio tenderet. Accepimus enim nos Bohemi innumera beneficia abs te, et, nisi id aperte ingenueque fateremur, ingratissimi omnium stultissimique esse- mus. Nam quod in otio degimus, quod iura maiorum suam vim suumque robur obtinent, quod gloria nostra, quae iam fere prorsus corruerat, te duce atque autore perpetuo !?) resurgit et revirescit, tibi uni et debemus et acceptum referimus. Verum si licet tua bonitate abuti, maius quippiam a te exigimus. Nisi enim reliquias malorum '4) nostrorum funditus eradicaveris, nisi scintillas, si quae restant, ne quando novum excitent incendium, penitus restinxeris, metuo, ne propediem pristina nobis calamitas subeunda sit. Neque enim si (quod omen Deus advertat!) rebus humanis aliquando excesseris, successorem tuum similem tibi in virtute futurum sperare audemus, atque ideo, quae coepisti, per te potissimum finiri conficique cupimus et optamus. Nam ipse quoque non potes tibi solidam perfect absolutique principis gloriam vendicare, si quam reipublicae partem incuratam ommiseris. Accipe, quorsum haec spectant Removendae enim iam sunt ambages, et animus tuus diutina !?) expectatione solvendus. Coniice, rex Wladislaé, si libet, parumper oculos in regnum hoc tuum et omnes omnium ordinum status diligenter intuere. Gau- dent proceres et equester ordo libertate, utuntur cives suis immunitatibus et privilegiis, vilissimum inter Christianos Iudaeorum genus a nemine violatur: soli ecclesiastici et religio nescio quibus ventis turbinibusque quatitur, religio inquam iure omnibus aliis anteferenda. lluic illi summi viri, Moyses, Noe,

!!) M aliquantulum. !?) M iure.

) K quotidie.

!) M maiorum.

'5) M diuturna.



Text viewManuscript line view