EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

66 1497.

60. Bohuslav králi Vladislavovi.

1497 22. dubna. Dovozuje potřebu, aby obsazeno bylo opět arcibiskupství Pražské a církev katolická vrácena k byvalé düstojnosti a moci. (App epist. a rkp. I. D. 8 f. 81 58, Vinaficky 38.)

Serenissimo atque excellentissimo principi D. D. Wladislao, Pannoniae Bohemiaeque regi, Bohuslaus a Lobkovicz et in Hassensteyn s. p. d. Scribentem me ad te, rex Wladislaé, pleraque, in quibus laus et amplitudo nominis tui magnopere versatur, quaeso obtestorque, ut aequo animo feras, neque propterea temeritatis et impudentiae condemnes, qui caeteris quidem in rebus multis, fide tamen et observantia erga te nemini tuorum cedo; et, nisi fallor, tanto sum officiosior existimandus, quanto melius est vel ineptum aliquid facere, quam ea, quae honori gloriaeque tuae inprimis conducunt, reticere. Multi enim eadem fortasse, quae ego, sentiunt, sed ut poéta ait, dicere !) mussant: sive quod leviora putant, quam ut ad te perferenda sint, sive quod, dum privatos suos quaestus et lucra sequuntur, nihil te scire volunt, unde eorum avaritiae atque cupiditati modus imponi possit. Ego vero, qui mihi his affectibus prorsus liber videor, facile adductus sum, ut hanc provinciam subirem. Neque enim vereor, ne quippiam perperam dixisse mihi apud te capitale sit, qui etiam ills, qui tuo capiti tetenderunt insidias, non dubitasti pro tua mansuetudine ignoscere: neque tamen a me aliquid eiusmodi expectari velim, quod tu, qui summa admirabilique sapientia praeditus es, non animadvertis.?) Caeterum?) nos, qui inter vulgus assidue vivimus, multa audimus, quae ad principes vix perveniunt, et quod in multitudine magna hominum varios sermones oriri necesse est, et quod apud nos liberiores voces sunt: quae ex me cognovisse fortasse operae pretium erit. Nam et priscorum regum nonnuli, cum purpura- torum plausus suspectos haberent, plebeio amictu vicos plateasque circuibant, et populi de se runiusculos aucupabantur. Neque puduit eos aliquid ex maie- state remittere, quo cautiores prudentioresque evaderent. Haec ego ad te longe tutiore via adfero, nil recusaturus pati, si quid mentitum invenies. Audi duntaxat benigne me unum e numero popularium tuorum non meam causam agentem, sed reipublicae et patriae, quae tot immortalibus tibi devincta bene- ficis non iam ut dominum et regem te metuit, sed ut indulgentissimum patrem colit, amat, veneratur et observat. Libet haec paulo altius repetere, cum ut ea, quae scribere institui, clariora sint, tum ut exemplo tuo cognoscas, quam populare et omnibus gratum, iustum legitimumque imperium sit. Adolescentulus eras, quando primum huius provinciae gubernationem suscepisti, omnia apud nos dubia incertaque reperisti, nihil tibi fidi, nihil tuti usquam erat. Pressus es externo bello domesticórumque insidiis; magna tuorum pars, nisi cotidiana munera ex te caperet, ab officio discedebat. Miserebantur tui omnes vicinae

) K nemá.

?) K verteris.

3) K Ceteri.

*) M relinquere,



Text viewManuscript line view