EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

54 1494.

suum leve nominat: num iccirco Dominum mentiri. dicemus, quod plerisque et durum et intolerabile videtur? Absit hoc a nobis, ne adversarium impietate superemus. Jubet pontifex a venere abstinere: indignabitur amicus a formo- sorum corporum complexu se arceri. Noli (inquit pontifex) ventri palatoque indulgere: non potest iste hanc legem ferre, quoniam nisi subinde cibo corpus recreet, libidinibus suis sufficere non possit, illud evangelicum assidue decan- tans:??) quidquid intrat in os, non coinquinat hominem. Ait papa secutus Paulum: nolite alta sapere, sed sapite ad sobrietatem: at hic, quem scientia ?*) inflavit, quem multae literae ad insaniam deduxerunt, nisi ?) quotidie doctissi- mos sanciissimosque viros laceraret, nisi tolleret os in coelum et mystica fidei improba detestabilique oratione, quantum potest, subverteret, rudem se et ignarum ab omnibus existimari putaret. Caeterum quoniam pontificum legibus et decretis opprimitur, dabo homini consilium iucundum magis quam fidele: se- quatur Mahometeam perfidiam ab eius moribus minime abhorrentem. Nam et omnes libidines voluptatesque permittit, et in coelo quoque mulierum con- cubitus pollicetur, neque imitatur nostrarum legum severitatem.?6) Rides hic fortasse, Joannes? Et merito: propterea enim a me dicuntur. Nam adversarius iste ecclesiae tam fortis est, ut risu sibilisque potius explodi quam argumentis convinci debeat. Illud autem admodum miror, cur primum Romanos tenebris infectos dicat? Si enim christianam fidem tenebras appellat, Hierosolymis non Romae coepit, aut si de vocabulo quaeritur, in Antiochia Christianorum nomen originem habuit; sin autem Sylvestri temporibus has tenebras adscribit, certe antea fuerunt Nicolaitae, Ebionitae Novatianique, quas haereses pestiferas et a catholica religione prorsus alienas fuisse ne ipse quidem (ut arbitror) negare audet. Itaque si Sylvester Romanis tenebras intulit (quod ego minime con- cesserim', in eo tamen imperitiae convincitur, quod non, ut ipse ait, primi Romani has tenebras senserunt,??) quamvis fortasse, ut Anaxagoras nivem atram, ita et hic lucem tenebras vocat, quam nos a Petro apostolo successo- ribusque Petri Romanis illatam ingenue confitemur. Sed de Sylvestro latius postea loquar: in praesentia enim coactus sum more Anadabatarum in tenebris pugnare, dum, quos errores Romanis infusos affirmet, suspicor magis, quam intelligo. Quae autem addit, huiusmodi sunt:

»Papa, stupor mundi, primus corrupit avitam Virtutem, docuit desidiamque sequi.

Namque illo authore Romanis bellica virtus Erepta est, sanctis religioque pia.

Da mihi Torquatos, Fabios fortesque Camillos: Papa, stupor mundi, sustulit omne decus.«

Miseret me admodum huius viri, qui tam grande nescio quid prae se ferens adeo ridiculus fit, ut aniliter desipere videatur. Si enim, ut ipse ait, pontificum

23) M illud etenim dictitans.

?*) M inguen.

?5 M redegerunt, dum.

?6) M tollitque civitatum nostrarum legis severitatem. 2?) M admiserunt.



Text viewManuscript line view