44 1493.
44.
Papeži Alexandru VI. jménem pánů moravských.
(1493 — na zimu.) Stížnost na to, že nepotvrzen k biskupství Olomouckému zvolený
od kapitoly a ode všech stavů žádaný Bohuslav, nýbrž biskupství od papeže uděleno kar-
dinálu Montrealskému Borgiovi, a líčení nebezpečenství, která ze stavu toho zemi vzcházejí.
(Nova epist. app. 1, Vinařický 15.)
Ad summum pontificem. Exposuimus iam pridem, beatissime pater, sere-
nissimo domino nostro regi pericula reipublicae nostrae, quae Maiestas Sua
non dubitavit literis nunciisque Sanctitati Tuae nota facere. Neque tamen
ex eo tempore quicquam huiusmodi factum est, quo imminenti nobis malo
consuleretur: nos autem interim erramus tanquam oves sine pastore et
insidiantibus lupis ad omnem iniuriam patemus. Dolemus mirum in modum
nos eo redactos esse, dolemus ingemiscimusque plus valere iniquas aliorum
suggestiones quam iustissimas preces nostras, et plus audiri eos, qui lanam
spectant, qam qui salutem ovium quaerunt. Quidnam aliud suspicari pos-
sumus? Elegerunt patres capituli Olomucensis in episcopum Bohuslaum de
Lobkovicz et in Hasisteyn, huis electionem Regia Maiestas mira alacritate
approbavit, hunc non nobilitas solum sed omnes omnium hominum ordines
tanto quanto vix unquam quenquam alium studio consensuque expetunt:
minime tamen confirmari potuit, quoniam scilicet Sanctitas Tua eundem
episcopatum alii contulit. Id nempe solum in causa esse putatur. Caeterum
nos R. cardinalem Montis Regalis credimus magnum et illustrem virum esse,
neque tamen eum, quem praefici oporteat. Ouid enim nobis fructus aut utili-
tatis affere poterit? Illene publico iudicio nobiscum praesidebit? Ille ius litigan-
tibus dicet, qui Romae degit et fortassis nunquam ecclesiam suam aditurus est?
Illene mores formabit, et linguae et consuetudinum nostrarum prorsus ignarus?
Illene haereses quotidie pullulantes sopiet et extirpabit, quarum origines funda-
mentaque solo auditu cognoscit? At DBohuslaus inter nos natus cducatusque |
est, qui, si nulla alia re, ea certe potior est, quod maiore authoritate ad ponti-
ficatum perveniet maiorique gratia populorum favoreque excipietur, et quic-
quid nobis oneris pro officio suo imponet, id acceptius tolerabiliusque videbitur.
Quid, quod multa illius ecclesiae castella priscis illis tempestatibus ab iniustis
possessoribus occupata sunt: neque dubium est, si tumultus aliquis bellumve
orietur, quod apud nos pene assiduum est, quin reliqua quoque simile naufra-
gium passura sint. Ita fiet, ut dum uni plus aequo studetur, totus ille ponti-
ficatus cum magna provinciae nostrae pernicie et Romanae sedis pessum eat.
Num nempe a cardinali Montis Regalis defendi poterit, qui nullas hic clientelas,
nullas amicitias sodalitatesque habet? Excommunicabit scilicet et a corpore
militantis ecclesiae praecidet: quasi non sit multis experimentis notum, tale
genus hominum quanti s .icula ecclesiastica faciat. Inviti haec scribimus, Sanctis-
sim? Pater, neque quod adversari Sanctitati Tuae aut ullam culpam adscribere
velinus (scimus nempe, quantum veri Dei vicarius in terris potest), sed eos
nobis graves putamus, qui ea tuis auribus inculcarunt, quae et iuri et aequitati
contraria sunt: apud quos plus aurum potest quam christiana religio, quorum