EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

194. Jan Šlechta Janu Sturnovi.

Z Kostelce n. L. 1511 24. února. Děkuje, že s takovou pietou sebral a uchoval - které potud nevydané spisy předčasně zemřelého Bohuslava. I radí mu, aby centurii básní svých znova králi věnoval a epigrammy Bohuslavovy přidal: přičiní prý se, aby za to slušné odměny od krále se mu dostalo. Žádá konečně, aby mu u pánů Hasišteinských vymohl zapůjčení rukopisu Jiřího Trapezuntského. (Farr. poem. v pfedmluvé)

Joannes Sslechta ex Wssehrd suo Joanni Sturno s. d. Redditae sunt mihi literae tuae, mi Sturne charissime, nono Kal. Martii, quas diebus superioribus Gregorio consobrino meo scripsisti. Ex his intellexi habere te nonnullos necdum editos aut publicatos libros Bohuslai guondam nostri, nunguam mihi sine ho- norifica nuncupatione memorandi. Cuius ego immaturam ex hac vita migra- tionem sine maxima animi acerbitate ferre non possum; quoties nempe suavis- simam eius consuetudinem, eruditionis excellentiam, virtutum splendorem vitamque omnem honestatis et sapientiae plenam et amorem, quo me prose- quebatur singulari, mecum reputo, toties a lacrimis temperare nequeo. Sed dum rursus considero nihil ei mali accidisse, quod solutus huius miserae vitae labo- ribus in alterius vitae tranquillitatem beatitudinemque concesserit, existimavi non esse viri sapientis neque moderati nostro dolore alienae felicitati tanquam subinvidere; neque omnino aliud sperare possum, quam quod pro sua in Deum et sanctos eius pietate ac devotione proque vitae integritate ea gaudia consecutus sit, quae piis et virtutibus decoratis parata et deputata sunt. Tibi autem, mi Sturne, magnas habeo agoque gratias, quod tantum curae et dili- gentiae impenderis, ut quos libros eius sive carmine sive soluta oratione scriptos, necdum tamen in lucem emissos, invenire potuisti, omnes collegeris. Nisi enim diligentia et cura tua id provisum et effectum fuisset, vereor, ne penitus aut neglecti perirent, aut ab aliis surrepti titulos falsorum autorum induerent, labo- remque et famam veri autoris amitterent. Fuisti tu profecto Bohuslao nostro idem, quod aliquando Tyro M. T. Ciceroni, quem nisi ille libertum habuisset, multos nunc libros eius desideraremus: ita nisi tu in amici nostri contubernio et familiaritate mansisses, actum fuisset de nonnullis eius editis libellis. Quare tibi pro tanto beneficio multa debent omnes studiosi et bonarum artium ama- tores. Ubi autem consilium meum requiris de nuncupanda denuo centuria illa tua Maiestati Regiae, quam anno superiori Celsitudini Suae dedicaveras, eo quod nunc multo diligentius recognita et emendata esset, quam id prius fieri potuerat, cui etiam adiungere velles epigrammata memorati amici nostri, si



Text viewManuscript line view