EN | ES |

Facsimile view

936


< Page >

87

multitudo. Extra aulam regiam uero aule alie collaterales sunt, in quibus in solennitatibus regis comedunt quinque x milia hominum, quum preter eos, qui de Curia regis sunt, multi ex hiis, qui feuda tenent ab eo terrarum et regi- minum, et ioculatores in mimis!) et.hi eciam, qui iocalia deferunt et res nouas uarias et diuersas, ueniunt ad regis curiam in huiusmodi festis. In medio uero aule regie quoddam uas aureum ponitur vino plenum uel preciosa alia potacione vnius uegetis?) seu dolii uel currus mensuram capiens, iuxta quod sunt hinc inde quatuor dolia magna de auro purissimo minora aliquantulum uase illo, in quo?) vinum [45*] defluit de uase maiori de quibus vasis hauritur vinum in urceos aureos, qui inter duos ponuntur in mensis cunctorum discombencium in regali conuiuio, quorum quilibet est tante magnitudinis, ut vinum pro octo uel decem capiatur hominibus. Quilibet eciam in magno aureo cipho*) bibit habente 5) pede 6) et stipitem aureum. Sunt vniuersa hec vasa ualoris maximi. Et eciam tanta alia innumerabilis uasorum aureorum et argenteorum,") que in Curia regis sunt, ut cuncti uidentes stupeant, et qui non viderunt, uix possint narrantibus credere. Seruitores uero, qui regi?) ministrant dum comedit, magni barones sunt. Quorum quilibet os suum opertum habet delicatissimo panno serico, ne [45"^!] seruientis flatus cibum uel potum regis contingere possit. Cum autem Rex ciphum tenet aut?) bibit, cuncti, qui tenent instrumenta musica, assi- stentes regi omnia !?) tangunt omnesque barones ministri, qui in aula seruiunt, genu flectunt. De cibis autem, qui deferuntur ad mensam, explicare non expedit, quam vnusquisque per se cogitare potest, quod in tam magnifica curia laute !!) et magnifice preparetur. Terminato prandio surgunt citharedi omnes et suaues faciunt melodias. Et per ioculatores et mimos !?) ac nigromanticos ioci et solacia magna fiunt coram rege et aliis, qui in eius curia comederunt.

De festo magno natalis Regis et de magnificencia uestium [45%] militum curie eius, C. xiij. Mos est omnium tartarorum diem natiuitatis sue solenniter celebrare. Festum autem!?) magni Kaam die xxviij !*) septembris, quo die ma- iorem solennitatem agit, quam alio die anni excepta festiuitate Kalendis febru- arii, quam diem tamquam anni colunt.inicium. Mensis enim februarii !5) apud eos primus est in mensibus anni. In festo igitur natiuitatis sue !Ó) Rex magnus Kaam induitur ueste!") aurea, que preciosa est supramodum. Habet autem in sua Curia barones et milites numero xij milia, qui dicuntur proximi fideles domini. hos omnes simili ueste secum induit, quociescunque festa celebrat, que sunt in anno xxiij Quibus eciam donat singulis festis predictis conas 18) aureas [45?] magni ualoris et calciamenta deaurata filo consuta argenteo ualde sub- tiliter, ita quod quilibet eorum in hoc regio apparatu rex magnus esse uidetur,

!) P* innumeri. *) P* generis. ") P* quibus. 9) L + vase. *) Lap habentem. *) L a P* pedem. ") L 4 copia. * psáno regis, ale pozdější rukou v regi opraveno. *) P* ut bibat. '*) P* + instrumenta. !!) P* late. !*) L hi- striones. !?) P* 4- natiuitatis. '*) P* a P* XXXVIII. '*) L februarius. '* L sui regis. '") L + preciosa. !*) L zonas.



Text viewManuscript line view