EN | ES |

Facsimile view

821


< Page >

8 let. 1410 1412. 551

cedente consilio et de certa nostra sciencia, vniuersa et singula priuilegia et litteras, que et quas prefati abbas et conuentus monasterii Wyzowicensis a predictis prede- cessoribus nostris, Boemie regibus et marchionibus Morauie, seu nobilibus quibus- cunque et signanter Ottakaro, rege Boemie, super ipsorum graciis, iuribus, liberta- tibus, emunitatibus et exempcionibus, ut premittitur, obtinuisse noscuntur, approbauimus, ratificauimus, innouauimus et confirnauimus, approbamus, ratificamus, innouamus et presentis scripti patrocinio, auctoritate regia Boemie graciosius confirmamus, decer- nentes et hoc regali statuentes edicto, predicta ipsorum priuilegia et litteras in omni- bus ipsorum punctis, clausulis, sentenciis et articulis, acsi de verbo ad verbum presentibus forent inserta et inserte, perpetuam inantea obtineri roboris firmitatem, nostris tamen iuribus et aliorum quorumlibet semper saluis.

Presencium sub regie nostre maiestatis sigillo testimonio litterarum dat. Prage a. d. mill. quadring. duodec., die vndecima Marcii, regn. nostr. anno Boemie quadrag. nono, Roman. vero trices. sexto. In plica: Per dom. Conradum, episcopum Olomuc., Johannes de Bamberg. Verso: R(egistrata) Caspar de Lewbicz. (Na prouzku perg. přivěšen jest majestát krále Václava.)

67.

Václav, římský a český král, činí Erhartovi z Kunštatu seděním v Třebové milost, aby zboží své, jež nebo jehož s pomocí boží nabude na Moravě nebo v Čechách, mohl kromě osob duchovních dáti, darovati aneb s ním naložiti, jak by se mu líbilo. (56).

Na Točníku, 80. července 1412.

Wenceslaus, d. gr. Roman. rex, semper Augustus et Boemie rex. Not. fac. ten. pres. vniuersis, guod habito respectu ad grata seruiciorum studia et constantis fidei puritatem, quibus nobilis Erhardus de Cunstat residens in Tribowia, fldelis no- ster dilectus, maiestati nostre complacuit hactenus et complacere poterit vberius in futurum, animo deliberato, sano fidelium nostrorum accedente consilio et de certa nostra sciencia sibi hanc graciam fecimus et facimus regia auctoritate Boemie per presentes, quod ipse vniuersa et singula bona sua mobilia etimmobilia, castra, ciui- tates, villas, possessiones, siluas, rubeta, piscinas, molendina, census, redditus et pro- uentus, in quibuscumque consistant, quibusve possint specialibus vocabulis designari, que ad presens in marchionatu nostro Morauie ac eciam in regno nostro Boemie habere dinoscitur, vel auctore domino acquirere poterit in futurum, dare, donare, assignare et legare in vita seu in morte possit et valeat cuicumque seu quibuscum- que personis, ecclesiasticis seu spiritualibus dumtaxat exceptis, et de ipsis disponere, prout sibi melius et vtilius visum fuerit expedire.



Text viewManuscript line view