EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

212

consolatrix, pro salute fidelium, qui delictorum onere pregravantur, sedula exoratrix et per- vigil ad regem, quem genuit, intercedit; dignum quin pocius debitum arbilramur, ut Christi fideles ad virginis tam sublimis iugem veneracionem et assiduam eciam per indulgenciarum munera provocemus, preserlim cum sacra oius memoria recensetur. Cum itaque sicul accepimus in ecclesia Olomucensi singulis diebus per anni circulum missa sub honore eius- dem virginis alme consueverit solenniter celebrari, ad quam audiendam confluit populi multi- tudo, nos cupientes ut Christi fideles eo libencius huiusmodi celebracioni misse studeant interesse, quo ex hoc maius animarum commodum se speraverint adipisci, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui celebracioni eiusdem misse devote interfuerint, singulis videlicet diebus, quibus eos dicte celebracioni interesse contigerit, unum annum el quadraginta dies de iniunctis eis penitenciis misericorditer relaxamus. Volumus aulem, quod si alias visitan tibus dictam ecclesiam vel ad eius reparacionem seu fabricam manus porrigentibus adiutrices, aut alias inibi pias elemosinas eroganlibus seu alias aliqua alia indulgencia imperpetuum vel ad cerium lempus nondum lapsum duratura per nos concessa fuerit, presentes littere nullius existant roboris vel nomenti. Datum Rome apud sanctum Petrum XVII kalendas decembris, pontificatus nostri anno sexto.

(Orig. Perg. anh. Bleibulle im fürsterzb. Archive in Kremsier.)

220.

Privilegium des Markgrafen Prokop für die Stadt Bodenstat. Dt. Bodenstat 30. November 1394.

Nos Procopius dei gratia marchio Moraviae ad cunctorum notitiam praesentia cupimus et volumus devenire. Quod pensantes, considerantes et videntes inopiam et defectus civilalis nostrae Bothstat incolarumque ipsius civitatis profectus summopere cupientes evenire, gratiam cum ipsa civitate et incolis ipsius civitatis fecimus et praesentibus facimus specialem, prout in arliculis infra scriptis plenius continetur. Primum quia ipsam civitatem Bothstat ac incolas ipsius apud ipsorum jura anliqua prout. anliquitus habuerunt, dimittimus manere, ipsa jura non infringentes sed polius in melius producentes et praesentibus confirmantes. Etiam volumus et graliam ipsis facimus, ut ipsa civilas Bolhstat ac incolae ipsius civitatis et inha- bitatores omnibus juribus, prout ipsa civilas Olomucensis habet, et ab antiquis retinet et tenet, poliantur ef fruantur, ipsa jura, sicul ipsa civitas habet, ipsi civitati nostrae Bothstat ac inhabitatoribus non violantes sed ut inviolabilia permaneant, virlute praesentium confirma mus. Eliam adjungimus volentes, si quis vel qui incolae et inhabitatores villarum videlicet Rudosan, Bolzkau, Milbans, Libenthal Spanov, Landmar, Bernau, Lidnan, Smetzan, Gaister dorff, Sighartau et Herrmannsdorf de bonis ad ipsam civitatem spectanlibus pecora vel pecudes, blada sive alias quascunque res venditioni vellent exponere, primum ut ad civitatem Bothstat adducant et inibi vendant; sin autem in ipsa civitate ipsas res, prout superius



Text viewManuscript line view