EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

142

infrascripti: Bonifacius etc. venerabili fratri Johanni episcopo Luthomislensi salutem et apostolicam benediccionem. Exigit etc. Datum Rome apud sanctum Petrum XI Kal. Octobris pontificatus nostri anno primo.* Post quarum literarum apostolicarum recepcionem volentes procedere ad earum execucionem juxta traditam a sede apostolica nobis formam, venerabiles in Christo patres et dominos Johannem Nazaretensem et Johannem Magarensem episcopos fratres nostros carissimos cum debita instancia rogavimus, quod convenirent nobis- cum in Lanczkrona oppido nostro ad certum terminum, quem eis assignavimus, propler translacionem monasterii sancti Nicolai et sancłe Katherine, sili ante oppidum predictum Lanczkronensem, ad ecclesiam parochialem beate Marie virginis faciendam, ut de ipsorum consilio premissa et ad illa necessaria facere possemus, sicut haberemus in commissis. Et cum predicti patres et domini episcopi ad nos venissent, ad locum predictum accessimus cum ipsis predictum monasterium sancli Nicolai et sancte Katherine subiciendo rem oculis, ut eo melius possemus cognoscere veritatem. Ubi consideratis singulis ipsius loci defectibus vidimus ipsum monasterium esse situm in loco humido et nimis aquoso, ubi nec cellaria nec commoda fleri possent pro necessitate et utilitate ipsius monasterii ac fratrum in eo degencium; nam commoda ibidem facta temporis successu per fluxum continuarum aquarum destruerentur nec possent fratres, qui ibidem manerent, diu esse sani propter nimiam loci humiditatem. Consideravimus eciam, non esse ulile neque expediens nobis neque dicto mona- sterio tum propter vicinitatem oppidi Lanczkronensis, quod posset episcopus et ecclesia Luthomislensis perdere propter hoslium insidias et insullus collidianos, qui temporibus istis, in quibus dies mali sunt, plus solito invaluerunt, tum eciam propter ipsum monasterium, quod securius in ipso oppido res suas possit custodire quam extra muros eiusdem, ubi patet accessus omni venienti. Quibus premissis sic diligenler visis et consideralis, postquam religiosus frater dominus Johannes eiusdem monasterii professus vicarius perpetuus et plebanus eiusdem ecclesie sancte Marie ibidem in oppido Lancezkronensi spontanea bona et libera voluntate propter bonum statum et bonum commune translacionis eiusdem monaslerii de dicta ecclesia cessisset et resignasset eam in manibus nostris, renunciasset quoque omni juri, quod sibi compeciit in eadem, prout in signum cessionis resignacionis et renuncciacionis literas sue confirmacionis, quas super eadem habuit, in presencia multorum fidedignorum ac nolariorum infrascriptorum tradidit exhibuit et assignavit: auctoritate apostolica nobis in hac parte concessa et commissa, de consilio dictorum patrum et dominorum Johannis Nazaretensis et Johannis Magarensis episcoporum ipsum monasterium sancti Nicolai et sancte Katherine cum singulis suis juribus bonis utilitatibus privilegiis et pertinenciis universis, sicut a sui fundacione usque in presentem diem fuit inslitulum et fundatum ac servatum, de ipso loco, in quo prius fuit, ad ipsam ecclesiam parochialem beate Marie virginis, que sita est in oppido Lanczkronensi predicto in dei nomine transtulimus et transferimus in hiis scriplis ordinanles et decernentes, quod ipsa ecclesia parochialis beate Marie virginis monasterium canonicorum regularium censeatur et nominelur apud omnes et quod prepositus et fratres eiusdem monasterii, qui pro tempore fuerint sicut qui in presencia sunt, in ipso monasterio sub habitu et regula canonicorum regularim ordinis sancli Augustini communiter vivant, devote deo serviant sicut sunt instiluli. Et ut



Text viewManuscript line view