123
auctoritate vestra conservatoria vobis a sede predicta, ut premittitur, commissa decernere, decla-
rare et diffinire velitis, prefati Przybyslai donacionem testamentariam super predicta ecclesia in
Krzyzanowe ac villa et villis et ecelesia ac ecclesiis pro tunc ibidem sita et sitis, edificata et
edificandis et universis ac integralibus decimis frugum predictarum villarum Crewezdorf, Bohdalaw,
Morawska, Kossan et Miraschaw etc. quibus supra nominibus supradicto hospitali racione
causa perpetui testamenti datis, elargitis, factis et appropriatis el per diocesanum Olomucensem
et ipsius totum capitulum ac romanos pontifices confirmatas fuisse, protunc sicut exnunc
legitimam, sanclam ac canonicam possessionem quoque pacificam huiusmodi decimarum ultra
prescripcionem quadraginta annorum servatarum et perceplarum per dictum rectorem seu
plebanum pro tempore in Krisans existentem, et dicto rectori hospitalis et pauperum in
suburbio Brunensi circa festum sancti Michahelis porrectarum im sustentacionem et recre-
acionem ipsorum miserabilium personarum fuisse fore et esse justam, legitimam, salubrem,
rectam, canonicam et speciale opus pietatis, et pro «go predictas reas partes et spoliatores
per dictorum annorum spacium temere et violenter imo de facto et nequiter contra jus
divinum, civile et canonicum, imo contra confirmatorias literas diocesani episcopi et capituli
Olomucensis supradicti, ac literas et indulta sedis apostolice predictas decimas frugum et
alterius grani cuiuscunque fuisse fore et esse spoliatas, tentas, spoliata et percepta, imo sic
de presenti tempore spoliatas pro se occupare de facto el minus juste. Eciam declarare et
decernere dignemini auctoritate predicta, pecunias convencionales supradictas cum effectu
fore et esse persolvendas ac debere persolvi predicto domino plebano in Krisans aut rectori
hospitalis supradicti. Eciam auctoritate conservatoria predicta decernere, declarare et diffinire
velitis ob indebitam predictarum décimarum spoliacionem commissam, ut prefertur, prefatis
Bohdalo in Kynheit, Jankone in Bobrowka, Michahele in inferiori Bobrowia et Georgio in
Obecz ecclesiarum rectoribus dicte Olomucensis diocesis et suis successoribus universis
plebanis in predictis ecclesiis parochialibus dudum fuisse, fore et esse inponendum et debere
inponi super occupacione el pretensa possessione dictarum quinque villarum frugum et
decimarum percepcione et dominio ipsarum perpetuum silencium, peramplius in perpetuum
de eisdem non repelendo in judicio vel exlra in quocunque ecclesiastico vel seculari per
se aut interpositas personas quocunque colore quesito vel ingenio absque dolo et fraude
sub pena perdicionis cause huiusmodi et sub solucione expensarum, dampnorum et interesse
a predicto ordine aut fratribus supradictis, prefatosque Bohdalum, Jankonem, Michahelem
et Georgium ecclesiarum plebanos et rectores nominibus, quibus supra, justa vestra sentencia
difiniiva mediante ex certis et racionabilibus causis supradictis de percepcione, occupacione
et dominio pretensis decimarum, frugum et alterius grani cuiuscunque dictarum quinque
villarum Crewezdorf etc., quibus supra nominibus, declarare velitis predicta auctoritate, dudum
fuisse fore et esse legitime ammovendos, excludendos et repellendos ipsosque debere canonice
excludi, repelli et amoveri de predictis frugum decimis una cum suis successoribus universis
perpetue et irrevocabiliter, annotatumque rectorem seu plebanum predicte parochialis ecclesie
in Krisans, fratrem ordinis cruciferorum supradicti nomine vice et in persona rectoris seu
fuisse fore et esse introducendum ad pacificam
pauperum dicti hospitalis Brunensis dudum
16*