EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

70

interrupcione vel cum interrupcione septem mensibus continue sibi succedentibus residere, quibus expletis se per capitulum declarari faciat residentem ; pro quolibet vero mense triginta dies volumus computari. Potest autem canonicus, quem capitulum declaravit esse residentem, per dimidium annum excluso die declaracionis huiusmodi continue numerandum se absentare, qui si et similiter quicunque alius canonicorum residenciam acquisitam et per acquirenda denuo resideat sicut prius, nisi talis canonicus in studio theologie juris canonici vel civilis in loco privilegiato fuerit constitutus et dictarum facultatum studiis inheserit cum effectu, quia hoc casu acquisitam residenciam non ammitlit. Statuimus quoque in ipsis obedienciis talem consuetudinem fore servandam, quod si obedienciarius in sua obediencia aliquos agros per ipsum colendos vel eciam aliqua prata habuerit et ante messem decesserit, fructus agrorum et fenum successori totaliter remanebunt; si vero post messem huiusmodi fructibus et feno collectis obierit, successor tontummodo stramina et fenum et pabula, que triturari non debent aut solent, habebit, sed de fructibus defuncti pro agris tam hiemalia quam estivalia semina debent ministrari, in quibus defuncto in fulura messe nulla porcio reservabitur; si autem infra messem ante colleccionem frucluum mortuus fuerit restituto precio, quod in colleccione fructuum ipsoru mante ipsius obedienciarii obitum impensum fuerit, successor omnes fructus pro suis usibus retinebit. Praeterea volentes eciam ipsarum obedien- ciarum edificia, si quis deperire permiserit, ut huiusmodi obedienciam per iniusta gravamina, de quibus alius inquirat, extenuaverit, oplandi potestate tam diu careat, quousque competentem emendacionem feret de eisdem.

(Inserirt in der Bestitigungsurkunde des Bischofes Nikolaus ddo. 24. Mai 1392. vid. n. 85.)

85.

Donald Abt des Schottenklosters in Wien erklárt im Auftrage des Papstes, dass das Archidiaconat, die Scolastrie und Custodie der Olmützer Kirche sowie die Probstei in Kremsier mur einem Mitgliede des Olmatzer Capitels verliehen werden kónne.

Dt. Wien 21. Mai 1392.

Donaldus permissione divina abbas monasterii beate Marie virginis Scotorum in Wyenna ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis, executor ad infrascripta a sede apo- stolica specialiter depulatus in subsequencium perpetuam memoriam et firmitatem. Ordo dehite liberalitatis confunditur, si largo domino succedat parcus dispensator, imo hylaritatem confundit largitorum minister, qui tardus vel parcus in execucione contendit claudicare. Sane nuper duas literas apostolicas, unam videlicet sancte memorie domini Urbani pape sexti, aliam vero sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Bonifacii pape noni moderni veris bullis plumbeis in filis canapeis pendentibus more romane curie bullatas, non viciatas, non cancellatas nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vicio et suspeccione carentes, una eum quibusdam statutis et privilegiis ecclesie Olomucensis pro parte venera-



Text viewManuscript line view