EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

428

piam fidelis utriusque sexus in vila vel in morte in rebus mobilibus racione testamenti quid- quam prefatis dominis priori, custodi, scolastico et capitulo legaverit communiter vel divisim, hoc eis plene cedere debet; quidquid autem in agris areis vel de agris vel areis legatum fuerit, hoc dominus episcopus et sui successores habebunt, nulla consuetudine iuris vel facti obstante. Eo tamen salvo, quod omnia testamenta universaliter, in quibuscunque rebus consistanl, pro dicto capitulo per cives civitatis Lulhomyslensis intra muros facta, prefati domini et capitulum integre pro se retinebunt. Item pratum in Nicolez, quod in literis divisionis bonorum occasione pittancie predicto capitulo fuit scriptum et assignatum, dominus episcopus el sui successores oblinebunt et mediam partem molendini in Lauterbach, pro mensa episcopali in prefatis literis divisionum deputatam, ex legittima in canonica permuta- cione pro dicto prato in Nicolcz, ad invicem facta, prefatum capitulum debet habere ac pacifice possidere. ltem iudices in bonis capituli residentes omnes et singulos cum pleno dominio ac iure tamquam alios suos subditos prefatum capitulum obtinebit, quibus dominus episcopus aul. sui successores nichil imperare aut ab eis quidquam exigere poterit, preter quam necessitate urgente, quod pro defensione ecclesie et capituli, necnon bonorum eorundem ad requisicionem dicli domini episcopi aul successorum suorum dictum capitulum ad ser- viendum in equis debet mittere sine contradiccione iudices prelibatos. Ilem fluvium dictum Desna, sicut est in literis divisionis bonorum ipsi capitulo scriptus et deputatus, ita liberum sine quovis impedimento usque ad ripas fluvii dicli Trsczenicze, qui est pro mensa domini episcopi deputatus, debet iugiter possidere. Et si umquam sepefali domini de capitulo dictum fluvium Desna ad suum anliquum meatum vel ripas veteres reducere voluerint, ad hoc dominus episcopus et sui successores debent consentire. Item omnes litere, videlicet. bulle et privilegia fundacionis, ereccionis episcopatus, liberlatum ac emmunitatum ecclesie predicte alque alie quecunque sacrum (?) domini episcopi el capituli communiter concernenles vel concernencia in communi carlhophilaceo in sacristia debent reponi et servari, de quibus dominus episcopus et sui successores unam clavem habebit et aliam capitulum, sic tamen, quod tempore necessitatis vel alias communis utilitatis prefate ecclesie vel una ipsarum, que ad imminens factum erit vel erunt necessarie, ipsi domino episcopo el successoribus suis neenon et capilulo :sine difficultate exponentur et presententur. liem ommes laxe, scilicet pro decima papali, legatis sedis apostolice vel visitatoribus aut alie quecunque, quas futuris temporibus in diocesi Luthomyslensi fieri contigerit, de consilio et scitu capituli Luthomy- slensis sunt tractande et expediende, caritativo subsidio duntaxat excepto, quod dominus episcopus iure canonico sibi concedente tempore necessitatis a subditis suis poterit postulare. Item, ut tam virluosi facli pii ac laudabilis operis jugis memoria tam presenti etati quam future posteritati clarius innotescat, presentibus digne existit insertum, qualiter prefatus reverendus in Christo pater et dominus, dominus Johannes episcopus modernus Luthomy- slensis, preteritarum, presencium el futurarum licium, questionum et controversiarum inter ipsum et predecessores suos ab una, et capitulum suum predictum hactenus habitarum parte ex altera, materiam et semitem summo opere amputare et inlimis desideriis summo sup- primere affectans pacisque tranquille. desiderata comoda inserere et plantare, et ut inter

| | |



Text viewManuscript line view