EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

407

ipsius uxorem, pueros et heredes familiam ac singula ipsorum bona, que in presenti velin futuro justo titulo poterunt adipisci, sub proteccionem nostram accepimus el virlute presen- cium recipimus specialem, taliter, ut dicti judei in civitate nostra OCremsirensi et aliis nostrorum bonorum locis, que causa manendi duxerint eligenda, libere valeant demorari, caplivitatibus, taxacionibus et impedimentis quibuslibet procul motis et alias ut omnimoda libertate, jure et justicia gaudere valeant atque possint, quibus judei per et infra circariam Moravie ubicunque locorum degentes sunt uli soliti et consueverunt. Quos eciam contra christianos et judeos sicut ceteros camere nostre subiectos defensare volumus et tueri. Damus et ipsis judeis sub nostro dominio et tutela manere volentibus post annos duos vel ires seu qualuor cum rebus ipsorum singulis liberam abeundi seu recedendi potestatem, licencia tamen prius a nobis, ut moris est, caplata et recepla. Signanter tamen ipsi judei, quamdiu in nostris bonis seu tuicione moram traxerint, nobis et nostre camere annis singulis quinque florenos auri puri et legalis ponderis, taliter videlicet duos florenos cum medio in festo sancti Georgii, duos florenos cum medio in festo sancti Galli, in festo tamen sancti Georgii nune proxime venturo solucionem dictorum florenorum incipiendo, deinceps ut pre- scribitur terminando tenebuntur censuare et sine difficultate assignare. In quorum omnium et singulorum testimonium et robur sigillum nostrum maius presentibus est appensum. Datum Cremsir anno domini MCCCXCVIII die kathedre sancti Petri.

(Kremsierer Lehensquatern II. p. 134.)

456.

Johann, Bischof von Olmülz, gibt seinem Bruder Nikolaus Mráz die Vogtei in Freiberg su Lehen. Di. Mirau 22. Februar 1398.

Johannes ete. famoso Nicolao Mraz, capitaneo in Meraw, fratri nostro carissimo graciam suam el omne bonum etc. Tibi igitur judicium sive advocaciam in opido nostro Freyburg cuni quatuor laneis agrorum, quos sub aratro et ad aratrum suum habere debet, quorum unus jacet ante civitatem inter duodecim laneos, qui omnino ad civitatem pertinebant el duo jacent in Glokeschow, unus in Parsdorf, tercius deinde in civitate et ante civitatem, tercius (sic) demum de quadraginta laneis et altero dimidio laneo, sedecim maccella carnium, decem et octo stampna pistorum et. XVI stampna sutorum, cum libera curia in civitate, stubam balnei similiter in civitate cum molendino et omnibus juribus suis, recepto prius ab eo et ecclesia nostra de et super fidelitatis debite et omagii, sicut juris el moris esl, solito juramento. in feodum et jure feodi dedimus etc. ac presentibus damus ete. per te et heredes tuos legitimos in feodum habendam etc. cum juribus et pertinenciis suis universis, cum plena potestate juris feudi dictam advocaciam vendendi etc. Sic tamen, quod tu, heredes et successores tui nobis el ecclesie nostre de ipsa advocacia cum uno balistario armato cum valenli equo, sicut nostri ceteri feudales, deservire tenearis et persolvere bernam. Si vero dampna in nostro perceperis servicio quecunque, tunc ad nulla te tenebimur servicia cogere et arctare, donec tibi dampna



Text viewManuscript line view