EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

404

in toto earum tenore, articulis, punctis et clausulis ratas et gratas habeo easgue approbo et affirmo. Presencium sub appenso meo sigillo testimonio litterarum. Datum Olomuncz anno domini M?CCC? nonagesimo octavo, die secunda mensis Februarii.

(Orig. Perg. h. Sig. im Olm. Cap.-Archive.)

450.

Sandivoj, Wojwod von Kalisch, erklärt, dass er die Bürgen, welche sich dem Markgrafen

Prokop von Mähren für dem Könige Sigmund von Ungarn geliehene 7000 Schock Prager

Groschen verbürgt haben, von dieser Bürgschaft loslösen wolle. Dt. Alba Ecclesia 3. Februar 1398.

Nos Zandiwogius Waywoda Kalisiensis notum facimus, quibus expedit, universis presencium noticiam habituris. Quia prout alias ante omnia magnificus vir dominus Stiborius Waywoda Transsilvanensis comesque Pozoniensis, filius noster karissimus, pro serenissimo principe domino Sigismundo rege Ungarie etc. septem millia sexagenarum grossorum Pra- gensium illustri principi domino Procopio, marchioni Moravie, fideiussit per certos fideiussores, videlicet illustrem principem dominum Przemkonem, ducem Oppavie, et per nobiles viros dominos Erhardum de Kunstat, Petrum de Grawarn, Johannem de Mezirzicz, Hinkonem dictum Berka de Honstein, Ottonem dictum Bergaw de Beylyna et per Jarosium de Czimberg alias de Hwiezdis (sic) fideiussit, nos predictis fideiussoribus pro dicto domino Stiborio promittimus bona fide et sine dampno, quod iuxta tenorem et formam seu continenciam eos ad festum sancti Georgii proxime venturi a predicta caucione fideiussoria penitus liberare secundum tenorem littere domini Stiborii filii nostri karissimi supradicti. Tali tamen condicione in- terposita, quod, si dominus Sigismundus rex, aut dominus Stiborius predicti, quod absit, si per mortem aut infirmitatem seu quibusvis legittimis impedimentis impediti fuerint, quod ad diem sive festum predictum in terra Ungarie constitui non possent, tunc nos dictis fideiussoribus in ipso pacto iuxta tenorem ipsarum literarum domini Stiborii pro domino rege habitarum dictis fideiussoribus stare promiltimus. Sed si ipse dominus rex predictus cum predicto domino Stiborio huc in terra Ungarie constituti fuerint, tunc ipsi non vos sed ipsum dominum regem aut dominum Stiborium pro exbrigacione dicte fideiussorie amonere debebunt. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum et actum in Alba Ecclesia alias in Halicz anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo octavo in crastino .purificacionis sancte Marie.

(Abschrift mitgetheilt vom böhm, Museum.)



Text viewManuscript line view