Facsimile view
82
363
399.
Vok und Lacek von -Kravák versprechen, dem Olmützer Suffragane . Nikolaus alle
Bedingungen bezüglich des Dorfes Deutsch-Jaseník zu erfüllen, die in einem früheren
Kaufscontracte stipulirt wurden. Dt. Tičín 1. Juni 1397.
Wocko et Laczko fratres germani de Crawar domini т Туся, notumfacimus tenore
presencium universis. Quod ad affectuose peticionis instanciam honorabilis viri domini Wilhelmi
Kortelange canonici ecclesie Olomucensis et ob eius dileccionis favorem specialem, quo
virlutibus suis et meritis, quibus eciam nobis complacuit, exigentibus dignum arbitramur et
congruum nos pro suo comodo el utilitate viceversa sibi debere amicabiliter complacere,
vendicioni per eum facte de villa Jessenyk theutonicali dominii Tyczinensis venerabili viro
magistro Petro de Brega phisico, qui eam ab eo legitime comparavit pro reverendo in
Christo patre domino Nicolao episcopo Abeloniensi, pronunc suffraganeo reverendi in Christo
patris domini Nicolai episcopi Olomucensis secundum tenorem literarum desuper confectarum,
animo deliberato ex certa sciencia nostrum benigne prebuimus et prebemus assensum. Sic
quod dictus venerabilis pater dominus Nicolaus episcopus Abelonensis intret transferatur et
surrogetur, immo ipsum inducimus transferimus et surrogamus in et ad omne jus et
proprietatem, quod el que usque modo antedicto domino Wilhelmo in et ad dictam villam
Jessenyk census usufructus possessionem et dominium quomodolibet competebat secundum
quod hoc in literis contractus vendicionis pie memorie quondam domini Wockonis de Crawar
genitoris nostri plenius continetur, In quo ipsum volumus et promittimus plene conservare,
ipsas quoque literas quoad dictum dominum episcopum in suo robore remanere decrevimus.
Bonaque et sincera fide promittimus pro nobis heredibus et successoribus nostris in dominio
Tyczinensi futuris, eundem reverendum patrem dominum Abelonensem in quieta et pacifica
possessione dicte ville Jesenyk et fructuum ac proventuum percepcione necnon pleno dominio
secundum tenorem el formam literarum predictarum dicti domini Wilhelmi super contractu
emcionis et vendicionis facto dimittere et cunctis vite sue temporibus integraliter conservare.
Insuper ex favore speciali dicto reverendo patri indulgemus, quod procuracionem dicte ville
el hominum. ac censuum percepceionem uni vel pluribus simul vel successive pro suo bene-
placito commillere possit, qui sibi de huiusmodi oportune respondeal, in quo eum seu 608
neque per nos aut per alios volumus aliqualiter impedire, ita quod huiusmodi per eundem
legitime constitutus vel constituti omnem illam potestatem habeant, quam im litera domini
Wilhelmi magister Nicolaus de Gelwicz et magister Gregorius Chremsirensis pro eo habuerunt.
Ad robur igitur et efficaciem omnium premissorum infrascriptos barones mobiles et dilectos
rogamus confidenter, quatenus ipsi pro nobis et una nobiscum dicto domino Abelonensi
promittent pro omnibus et singulis supradictis. Et nos Benessius el Laczko de Crawar
fratres germani, Paulico de Eulinburg, Nicolaus de Stoltiez et Wenceslaus de Doloplas, nos
Nicolaus judex, N. scabini jurati cives et communitas Tyczinensis et rogatum et compla-
cenciam dietorum dominorum Wockonis et Laczkonis de Crawar pro eis et una cum
46*