EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

360

arbitratus est, decimas frugum maiores et minores villarum videlicet Radnowicz, Petrowicz et Nove Ville, super quibus ipse partes in curia Romana ac coram ipsis arbitris litigarunt ei materiam dissensionum habuerunt, pertinuisse ac perlinere, spectasse et spectare, perlinere ac spectare debere in futurum ad dictos dominos abbalem et conventum monasterii in Zar ipsorumque successores, easdemque decimas debite annue percepisse ac percipere debere in futurum ac possedisse el possidere et in possessione juris percipiendi eosdem esse ac fuisse, prescriptumque dominum Damianum ecclesie sue nomine dictos dominos abbatem et conventum indebite et iniuste super diclis decimis et jure percepcionis earundem impedivisse, molestasse el perlurbasse, ipsiusque impedimenta, molestaciones et perturbaciones fuisse ac esse in- justa, iniustas, illicita et illicitas et defacto presumptas, et ipsi successoribusque suis et sue ecclesie super dictis decimis, percepeione earundem, impedimentis, molestacionibus et pertur- bacionibus prescriptis perpetuum silencium imponendum et inposuit; ab aliis vero per ipsos dominos abbatem et conventum petitis ipsum dominum Damianum et ipsius ecclesiam absolvil, et expensas per ipsas partes hincinde factas compensavit et nichilominus sibi et dicto magistro Nicolao Puchnik declaracionem et interpretacionem dicte pronuncciacionis, si que dubia in eadem emerserint, plenam potestatem reservavit. Quam quidem pronuncciacionem, laudum sive arbitrium mox ibidem honorabilis vir magister Conradus de Braclis, jurisperitus, advocatus consistorii curie archiepiscopalis. Pragensis necnon sindicus et procurator diclorum dominorum abbatis et conventus monasterii in Zar, quo superius nomine, approbavit, emo- logavit et ralificavit petens sibi quo superius nomine de omnibus et singulis suprascriptis per me nolarium publicum infrascriptum fieri et confici unum vel plura publicum seu publica mstrumentum seu instrumenta. Quod quidem publicum instrumentum prenominati, domini el magistri Adam superarbiter et Nicolaus Puchnik arbiter ad peticionem ipsius magistri Conradi de Braclis, quo superius nomine, ipsorum sigillorum appensione, quibus ad presens utuntur, jusserunt communiri. Acta sunt hec presentibus honorabilibus et discretis viris dominis Ogerio, correctore cleri diocesis Pragensis, Nicolao quondam Johannis de Cremsyer presbiteris, Petro Wenceslai de Letowicz notario, familiari dicti magistri Conradi de Braclis, Jaroslao Manyesonis de Osslerz et Stanislao quondam Wenceslai de Grecz Regine clericis Pragensis et Olomucensis 'diocesum predictarum et aliis pluribus testibus fidedignis circa premissa.

Et ego Nicolaus quondam Mathie de Bruna Olomucensis diocesis publicus imperiali aucloritate notarius etc.

(Orig. Perg. 9 h. Sig. im Archive des Klosters Saar lit. A. n. 77 im mühr. Landes- Archive.)

395. Prag 3. Mai 1397.

Markgrat Jodok bestaltigt denen von Vinzelberg die Besitzungen zu Rochow.

(Riedel Cod. Brand. A. X. 134.)



Text viewManuscript line view