30
38,
Der Olmützer Bischof Nikolaus bestimmt den Termin zur Verhandlung zwischen seinen
und den Leuten des Johann von Zampach. Dt. Mirau 6. August 1391.
Nobilis domine et amice carissime. Sicut nobis scripsistis, quod terminum poneremus
Sobeschino ac familiaribus nostris et Thomaschoni familiari vestro hodie ad tres septimanas, sicut
dominus Pusca de Kunstat ex parte domini nostri Jodoci marchionis Moravie inter nos tractasset :
ita scire velitis, quod vasalli nostri lerminum habent in Chremisir feria quarta proxima ad
quatuordecem dies, ad quem venire tenentur. Sed ex quo vobis placet hodie ad tres septimanas,
tunc volumus illam feriam quartam ut prefertur continuare ad diem dominicam sequentem, hoc
est hodie ad tres septimanas, quem terminum Thomaschoni familiari vestro et aliis, quorum interest,
presentibus peremptorium assignamus. Nam in eodem termino volumus esse personaliter et
videre, quod unicuique fiat iusticia; ubi eciam aliquos ex vestris poterilis mittere, quos velitis.
Et sicut nobis scripsistis, quod per purgravium nostrum in Jestiboricz essent aliqua ablata
eidem Thomaschoni, ita scire velitis, quod Buben purgravius in Potenstayn de speciali
mandato domini nostri regis Boemie intromisit se de bonis dicti Thomaschonis et aliorum,
qui habent in regno Boemie et eciam in bonis nostris Jestiboricz. Et postquam scripsissemus
sibi, quod dimitteret nobis illa bona, de quibus intromisit se in bonis nostris eo, quod dominus
noster rex nichil haberet in illis facere, cessit nobis de bonis eisdem. Super quibus eciam
parati sumus in termino antedicto facere et recipere, quidquid diclaverint pro iure vasalli
nostri; nam de iusticia semper erimus contenti, dummodo similiter nobis fieri posset. Datum
Meraw die dominica ante Laurencii.
(Aus dem Pihonenbuche I. fol. 69 zum J. 1391 im fürsterzb. Archive in Kremsier.)
39.
Markgraf Jodok verleiht der Stadt Máhr. Trübau einen Jahrmarkt. Dt. Brünn
7. August 1391.
Jodocus dei gratia marchio el dominus Moraviae. Quamvis pro subditorum nostrorum
profectibus ex attributa nobis divinitus gratia teneamur intendere, specialiter lamen ad eorum
commoda prospicimus, qui agilitate corporis et mentis industria in bonis temporalibus cupiunt
promoveri. Quamobrem attendentes magnifici et nobilis viri Erhardi de Cunstat baronis nostri
fidelis. dilecti justa praecamina et considerata in talibus ingenli providentia, quae utilitatem
marchionatüs nostri Moraviae non solum privatam, verum universalem et publicam poterit
procurare, animo deliberato ac. de certa nostra Scientia, non per errorem aut improvide,
sed matura deliberatione, sano ad hoc fidelium nostrorum accedente consilio in civitate
Tribovia concessimus, indulsimus, ut possit forum annuale, quod vulgariter nundinae appel-
lantur, in festo assumptionis sanctae Mariae virginis institui et more consueto ibidem instaurari.
Decernentes expresse et virtute praesentium statuentes, ut praefatum forum annuale ante