Facsimile view
82
29
sentibus promitto, quod occasione mortis ejusdem fratris mei Bohuschii nunquam velim
neque debeam nocere ipsi domino Nicolao episcopo Olomucensi, neque suis successoribus,
neque ecclesie Olomucensi, neque vasallis suis, neque subditis, neque pro eo loqui aut movere
verbo vel facto per me aut per interposilas personas. Et si aliquis ex meis amicis occasione
premissorum aliquid faceret seu facere vel movere vellet, ex tunc volo et debeo assistere
ipsi domino episcopo adversus eundem amicum meum sicut melius possum. Promitto eciam.
eidem domino Nicolao episcopo et ecclesie sue Olomucensi'bona fide, quod numquam volo
neque debeo loqui vel causari de area sita in castro Meraw, ubi est situm stabulum equo-
rum, que aliquando fuit praentum meorum. Promitto insuper testamentum ejusdem fratris
mei Bohuschii exequi et adimplere, sicut ipse fecil et. non impedire verbo aut facto. Hec
omnia etsingula. prout superius in singulis suis articulis distincte expressantur, volo et debeo,
promisi et promitto sub puritate fidei mee grata et rata tenere, adimplere et inviolabiliter
observare. In quorum testimonium sigillum meum de certa mea sciencia et ad justiorem
evidenciam et cautelam sigilla strenuorum virorum domini Gerhardi de Meraw militis. et
Chunezonis de Smola ad instantes preces meas presentibus sunt appensa. Datum in castro
Meraw anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo primo, ipso die et festo beate
Marie Magdalene.
(Orig. Perg. von den früheren 3 h, Sig. nur eines erhalten im fürsterzb. Arch. in Kremsier.)
37.
Johann von Zampach ersucht den Olmützer Bischof Nikolaus einen Termin zu bestimmen,
an welchem die Beschwerden ihrer Unterthanen beglichen werden sollen. Dt. Zampach
5. August 1391.
Reverende vir. Presentibus vestre transduximus gracie ad significandum, nam prout
alias nuperrimis temporibus unacum gracia vestra insimul condixeramus in factis familiaribus
vestris Sobyeschinis et nostrum familiarem Thomaschonem, veluti nobilis dominus Jesco
nuncupatus Pusca de Chunstat ex parte domini nostri marchionis Moravie Brunne de huius-
modi inter nos tractabat; itaque adhuc terminum prefigere debetis denuo. Nam eodem termino
parebit noster nominatus familiaris, quem causa tangit, ad respondendum, et vestri ul eciam
pareant. Ea propler gracia vesira terminum de premissis prefigere dignetur a dominica nunc
proxima per tres septimanas, quem ad modum nobilis dominus Pusca condixit. Ulterius
querulamur super vestrum purgravium municionis Jesliboricz, quia meo familiari Thomaschoni
aliqua per ipsum purgravium vestrum existant sibi fore ablata. Petimus confidenter id restitui,
que (sic) sibi sunt recepta; nam si sibi non reslituentur, tunc consideraremus, quod vestram
nobiscum adimplere studetis voluntatem. Suplico, sitis responsuri de: premissis. Datum
Schampach sabbato proximo anle Laurencii.
(Aus dem Pübonenbuche I. fol. 69 zum J. 1391 im fiirsterzb. Archive in Kremsier.)