EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

338

366. Dt. Rom 8. Jänner 1397.

Bonifacius papa IX. confert altare sanctae Dorotheae in ecclesia B. Mariae Virginis Opaviae Joanni Merkelim presbytero Vratislaviensi per obitum Theodorici de Nassedle vacans, quod Mathias de Petrowicz de jure sibi competere praetendebat et quod demum tamen ulironee cesserat. Jubet itaque Bonifacius papa, ut Henricus Grunnhart de Westerholt causarum palatii apostolici auditor dictum Johannem in possessionem dicli altaris inducat, etiam contradicente episcopo Olomucensi vel capitulo velalio quocunque. Dt. Rome apud sanctum Petrum VI. Idus Januarias pontificatus nostri anno octavo.

(Orig. Perg. Bleisigel im Olm. Capitel- Archive.)

367.

Nikolaus, Bischof von Olmats, bestättigt den zwischen dem Kloster Saar und dem Pfarrer in Neustadtl gefällten Schiedsspruch. Dt. Olmütz 9. Jänner 1397.

Nicolaus dei et apostolice sedis gracia episcopus Olomucensis et capitulum eiusdem ecclesie Olomucensis tenore presencium reco,...2cimus universis, quod cum pridem venerabilis abbas et religiosi viri conventus monasterii Fonlis sancte Marie in Zar Pragensis diocesis, ordinis Cisterciensis, ex una, et Damianus rector parrochialis ecclesie in Nova Civitate nostre dyocesis .parle ex altera, super quibusdam decimis, dampnis el interesse, ac lites ei quesciones, quas muluo intraverunt et inter se habuerunt, coram certis judicibus, super quibus propter bonum pacis et concordie in honorabiles viros dominos et magistros Nicolaum Luthomisl arbitrum et Adam doctorem decretorum archidiaconum Gradicensem superarbitrum, hincinde tamquam in arbitros seu amicabiles compositores, de alto et basso sub pena ducen- tarum sexagenarum grossorum pragensium, concorditer compromiserunt eorum parere mandatis et pronuncciacioni, sicut in compromisso super hoc facto et eius forma plenius expressatur. Et cum post hoc nobis supplicaverint, ut propter. maiorem firmitatem, eo quod idem Damianus cum ecclesia sua nostre esset dyocesis et jurisdiccionis, eidem compromisso consentire ipsumque auctorizare ut valeret dignaremur. Nos itaque ipsarum parcium peticionibus tamquam justis annuentes, premisso tractatu sollempni dictum compromissum ut supra in sua forma factum, gratum et ratum habentes, eidem presentibus consentimus, ac ipsum approbamus et auctoritate nostra ordinaria cum ipso capitulo nostro presentibus in hiis scriplis auctorizamus. In quorum omnium et singulorum testimonium nostrum sigillum unacum sigillo dicti capituli nostri de nostra cerla sciencia presentibus sunt appensa. Datum et actum Olomuez anno domini, millesimo .trecentesimo nonagesimo seplimo, indiccione quinta,: die nona mensis januarii, hora nona vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini

nostri domini Bonifacii digna dei providencia pape noni anno VII. presentibus . honorabilibus



Text viewManuscript line view