283
suo imponi capiti faceremus. Nos igitur dicti regis deuotionem multimodam
attendentes et considerantes, guod progenitoribus suis, gui fuerunt ar-
dentes catholice fidei zelatores, non solum deriuatione sanguinis, sed et
puritatis ac bonitatis imitatione succedit, ac cupientes ob hoc eum in his
specialiter honorari, ipsius supplicationibus benignius inclinati, Fraternitati
vestre mandamus, quatenus vos alter vestrum, adhibito vobiscum decenti
episcoporum numero tum propter eiusdem regis honorificentiam, tum propter
reuerentiam sacramenti, sibi auctoritate nostra huiusmodi unctionem im-
pendere et capiti eius imponere regale diadema curetis. Volumus autem
atque statuimus, ut nullum ex hoc in posterum pontificibus Maguntinis qui
erunt pro tempore et ecclesie Maguntine preiudicium generetur, quin circa
ipsius regis successores exequantur libere quod ad eos pertinet in hac
parte. Ea vero, que exhibiturus esset idem rex archiepiscopo Maguntino
si inungeret et coronaret eundem, integre ab eodem rege recipiatis, illa
dicto electo, si eum confirmari contingat, alioquin ei, qui predicte Magun-
line ecclesie regimini prefuerit, fideliter transmissuri. Datum Anagnie, II.
nonas Octobris. Pontificatus nostri anno sexto.
Ex autographo Regesto Alexandri papae IV. anni VI. epist. 124. in
tabulariis Vaticanis.
CCXCIII.
Idem Nicolaum, matum regis Boëmiae, legitimitatis titulo decorat, con-
cedilque, ul ad omnes dignilates Ahonoresque saeculares assumi possit.
DL. Anagniae, pridie Nonas Octobris, 1260.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Nobili viro Nicolao nato
carissimi in Christo filii nostri . . Illustris Regis Boemie, salutem et apo-
stolicam benedictionem. Sedes apostolica gratiarum fructus copiosa uber-
tate producens, sic fructus ipsos prouida largitione dispensat, quod genere,
virtutibus et conditionibus personarum diligenter inspectis, illas facilius
potioribus donis anticipat, quas illustris prosapia generis et decore nobilitat
et nobilitate decorat. Et quidem circa statum talium personarum adeo se
non immerito fauorabilem exhibet potestatis apostolice plenitudo, quod si
36*