EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

280

CCXC.

Allestatio donationis juris patronatus in Droscowice, factae monasterio Oslowanensi. Di. in. Oslowan, I1I. Kalendas Julii, 1260.

V niuersis presens scriptum uisuris. W. gardianus et seruus fratrum Minorum in Lae. Paíauiensis diocesis. salutem in eo qui est omnium uera salus. Ad tocius litis et calumpnie depressionem. notum esse cupimus pre- sencium inspectoribus. et auditoribus vniuersis. quod frater Fridericus nostri ordinis predicator generalis coram nobis et fratribus nostris reco- gnouit se et protestatus est. quod in sui presencia. dominus Ekhardus vir nobilis de Mirslaus, ductus pio zelo ad laudem dei et honorem gloriose virginis Marie, matris eius, ius patronatus ecclesie ville de Droscuwitz, quod ad eum libere spectabat, cum omnibus suis attinentiis contulit con- uentui sauctimonialium in Osla; et ut factum diuinitus inspiratum in suo vigore fortius permaneret, obtulit ius patronatus ecclesie ville prefate super altare virginis 'gloriose, recedens ab omni iure, quod in eo uidebatur habere. In huius rei testimonium presentem litteram sigilli nostri munimine fecimus roborari. Acta sunt hec in Osla, Anno domini M. CC. LX. III. Kalendas Iulii, coram testibus subnotatis: Domino Hartlibo de Miselboritz, suo fratre. Fratre nostro Friderico, et fratre Ottone, eius socio de Lae. C. preposito H. et W. capellanis et sacerdotibus, dominarum et conuentus sanctimonialium quam plurima pars.

Ex originali in museo Brunensi necnon ex alio autographo ejusdem monasterii,

CCXCI.

Attestatio super, jure palronatus ecclesiae in Myslice donato ab Hartliebo de Myslibofice monialibus in Oslowan. Act. in Oslowan, III. Kal. Julii, 1260.

V niuersis presens scriptum visuris. W: gardianus et seruus fratrum minorum in Lae. Paíauiensis diocesis. salutem in eo qui est omnium uera salus. Ad tocius litis et calumpnie depressionem. notum esse cupimus pre-



Text viewManuscript line view