EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

272

et grauaminis, tam ab hiis, que uulgariter dicuntur Narok seu swode, guam ab hiis, gue uocantur Narez aut Nozleh, et a retibus ad uenationem du- cendis, et a uictualibus canibus dandis ac ipsorum custodibus, qui Holoti uocantur; ab eo etiam, quod dicitur Ozzep, atque a sex denariis, quod dicitur Seztne, qui dari debent magistro uenatorie dignitatis. Statuimus etiam, ne homines memorate Ecclesie grauentur in hoc, quando aliquis occisus seu strangulatus fuerit, quod materna lingua: Hlaua nuncupatur; siue se inuicem seditiose uulnerauerint, siue a latronibus uulnerentur, quod dicitur Ranniz, liberi sint et absoluti, abbati tamen de culpis huiusmodi responsuri. Si uero aliquis hominum dicte Ciuitatis et Ecclesie suspensus fuerit, uel suspendendus, quod Wiseleh dicitur Boemice, ipsos penitus de- cernimus absolutos, arbitrio abbatis nichilominus relinquentes, vi pro hiis et aliis culpis homines suos pena debita puniat, in usus monasterii, quic- quid ex culpa prouenerit, conuertendo. Decernimus etiam, quod, quicquid emolumenti uel utilitatis de molendinis prefate Ecclesie prouenerit, abbas dumtaxat et nullus alter recipere teneatur. Ad maiorem preterea nostre liberalitatis concessionem omnia priuilegia predicte Ecclesie a nostris ante- cessoribus pia consideratione concessa, siue sint realia siue personalia, ad res seu iura pertinentia, dummodo appareant in prima figura et autenticis sigillis sigillata, non uitiata, non cancellata, non in aliqua sui parte abolita, rata habemus et firma, et ea auctoritate presentis scripti confirmamus, nolentes illa tractu temporis a maliuolis aliquibus ausu temerario uiolari. In cuius rei testimonium presentes litteras supra dicte Ecclesie pro memoria prefatorum omnium sempiterna concedimus, sigillorum nostrorum munimine roboratas, testibus, qui aderant, subnotatis: Bawarus, Camerarius regni Boemie. Gerossius, Castellanus Pragensis. Chez, iudex terre. Cezama de Costumlath. Poto de Bodensten. Vlricus de Dudleu. Stiborius de Loschan. Zawiz, et alii quam plures. Actum Prage. Anno domini M. CC. LVIIII. Datum per manus magistri Arnoldi, Prothonotarij. Sexto Kalendas Augusti,

apud Pragam.

Ex originali cum sigillo illaeso in archivo ejusdem monasterii.



Text viewManuscript line view