EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

266

frater eius. Zudomirus camerarius. Breschizlauiensis. Woytech. Andreas. Gerohneus. Breschzlauienses. Zmilo purchrauius Brumoensis. Chuno purchra- uius de Eychorns. Karulus. camerarius. Luzlaus uenator. Lambertus zu- darius. Bohuscha. Hartmannus fratres. Bohusche. Bznata fratres Brunnenses. Ruto camerarius. Zmilo de Byelkow. Wichardus de 'l'yrna. Znoymenses. Et alii quam plures. Datum in Brunna. per manum Willehelmi notarii. Anno ab incarnatione domini M. CC. L. V. IIII. Non. (sic) Ianuarii.

Ex originali, cujus sigillum est avulsum, in archivo ejusdem monasterii.

CCLXXV.

Albero, magister hospitalis s. Francisci Pragae allestatur, dominum Karulonem,

praepositum s. Hippolyti, commutationem fecisse cum monaslerio Oslowanensi

de villa Reznawice pro villa Masowice. Dl. Znoymae, Kalend. Februarii, 1259.

Vniuersis christi fidelibus presentem litteram inspecturis. Magister Albero. domus Hospitalis Sancti Francisci in Praga, ad rei memoriam sempiternam. Ne [facta hominum apud posteros labantur in obliuionem cautum est et solitum ut populi testimonio et scripti memoria perennentur. Nouerint itaque tam presentes quam futuri. quod de consensu nostro et tocius capituli nostri et eciam assensu fundatricis nostre Sororis agnetis dominus Karulo prepositus sancii ypoliti et confrater ordinis nostri commu- tationem fecit de uilla Reznawilze pro uilla maswits, addendo quadraginta sex marcas puri argenti cum C. preposito et conuentu Sanctimonialium in Osla renunctiando omni iuri et proprietati quam habebat in uilla superius memorata. promittendo eisdem quod si qua in futurum ecclesiastica secula- risve persona iam dictos prepositum et Sanctimoniales in Osla de uilla et proprietate in Reznawitz. inpetierit in uilla maswitz. equipolentes redditus ad usus suos recipient quo usque partis aduerse lites per omnia decidantur. Ne igitur de hac copmutatione tam sollempniter celebrata in posterum a malignis malorum hominnm suggestionibus possit calumpnia suboriri presentem litteram sigillis nostris fecimus roborari. Datum in Snoym. Anno domini M. CC. Quinquagesimo. Nono. Kalendas Februarii, indictione



Text viewManuscript line view