EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

IENE RE n=

purse) ura ПБ СР Ut

24

XXXVIII.

Conradus, episcopus Olomucensis, translationem hospitalis s. Spiritus ante

Brunam ac possessionem ejus ibidem et in Iglavia et Kzj£anow ad hospitale

fratrum s. Joannis Hierosolymitani confirmat. Actum in synodo in Puslomér, XIII. Kal. Aprilis, 1243.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Amen. Cunradus dei gratia Olomucensis episcopus omnibus in perpetuum. Prepter ambiguos rerum

euentus et causarum diuersitates quibus humana fragilitas a ueritate rerum:

gestarum plerumque deuiat et recedit. ea que fiunt legitime litterarum solent indiciis eternari. Proinde notum esse uolumus tam presentibus Christi fidelibus quam futuris. quod nobis et capitulo nostro presentibus et aucto- ritatem prestantibus frater Hvdengerus. magister hospitalis sancti spiritus in Brunna. cum uniuersis possessionibus quas idem hospitale. tam in Brunna. quam in Igla. ac in Crixans et locis aliis iusto hactenus possedit tytulo. ad domum hospitalis sancti Iohannis baptiste Ierosolymitani. se transtulit saluo nobis iure patronatus nostri quod in hospitale sancti spiritus dino- scuntur habuisse. Preterea auctoritate nostra et de uoluntate et consensu fratrum hospitalis sancti Iohannis et etiam fratris Rudengeri magistri hospitalis sancti spiritus de eodem hospitali taliter est ordinatum. quod qui- cunque magisterium ac regimen eiusdem hospitalis habuerit. tres marcas argenti debet mittere singulis annis in subsidium hospitalis s. Iohannis Ferosolymitani. quicquid uero residuum fuerit ad emendationem hospitalis S. spiritus. et sustentationem infirmorum pauperum conuertetur. Vt autem hec translatio tam persone quam hospitalis et possessionum rata et in- permutabilis perseueret super ea presentem paginam scribi et sigilli nostri appensione iussimus roborari. Ad maiorem etiam huius facti euidentiam hanc litteram sigillo nostri capituli duximus muniendam. Huius rei testes suni Sigerus decanus Olomucensis. Magister Milo. archidiaconus Olomu- censis. Magister Willehelmus archidiaconus Prerouiensis. Heinricus abbas Trebecensis. | Robertus electus Gredicensis. Johannes electus Lucensis. Theodericus electus Zabbarducensis. Heinricus electus Wilgradensis. Al- bertus prepositus in. Dubranik. Frater. Vlricus commendator. domus Theu- lonicorum in Nuzedliz. Baldewinus de Brunna. Baldewinus de Lapaniz.

a S



Text viewManuscript line view