EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

242

cum Iuda proditore recipiat portionem. Acta hec sunt anno gratie M CC LVII. Et vt omnibus super huiusmodi gestis rationabiliter obuiemus, presentem paginam sigilli nostri munimine dedimus roboratam. Datum in Igla pridie

Calendas Maii.

E copia simplici in actis visitationum saec. XVII.

CCLIV.

Idem in consecratione ecclesiae in Pribice dotem et decimas ipsius confirmat. Dt. in. Píibice, Nonis Maji, 1257.

Bruno dei gracia episcopus Olomucensis, omnibus Christi fidelibus, presentem paginam inspecturis, salutem in domino. Officii nostri debitum exercentes, cooperante sancti spiritus. gratia, in dono consecralionis ecclesie de Priwix in honore s. lohannis bapliste dedicate, cuius dotem et decimas integras omnis annone, magnas et minutas, villarum uidelicet de Priwis, de Prenwix uero, et de T'opolan, de octo laneis integras decimas omnis annone, de yuuans etiam de quolibet laneo per quinque capecias omnis annone. De Sxeles autem et de Boronawix, boemicales decimas, de quolibet laneo per tria capecia et omni iure parrochiali spectantes inuenimus ad ecclesiam supradicíam asserentibus ita esse et fuisse multis temporibus retroactis uiris fide dignis eiusdem ecclesie plebesanis. Nos vero iura ecclesiarum, presertim parrochialium, cupientes illibata permanere, decimas integras et minutas villarum predictarum, prout superius est premissum, debere in perpetuum pertinere ad prenominatam ecclesiam in Priwiz, auctoritate ordinaria confirmamus. In cuius rei testimonium, et memoriam sempiternam, eidem ecclesie dari fecimus presens scriptum, sigilli nostri munimine ro- boratum. Datum anno domini Millesimo ducentesimo LVII. Nonas Mai, in loco ante dicto.

Ex originali in archivo M. Prioratus Melitensium Pragae.



Text viewManuscript line view