EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

234

CCXLVIII.

Idem Olomucensi et Wralislaviensi episcopis mandal, ut Danielem, regem Russiae, ad promissa servanda cogant censuris ecclesiasticis. Dt. Laterani, Idibus Februarii, 1257.

Alexander episcopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus . . Olomucensi el. . Wralislauiensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem. Inter alia que nobis ex iniuncto apostolatus incumbunt officio, animarum nos conuenit precipue inuigilare saluti, ut eas regum regi, qui nos illarum licet immeritos voluit preesse regimini, lucrafacere sua nobis cooperante gratia valeamus. Verum quia non est deo acceptum obsequium, quod sine fide presta- tur, nec peruenitur operum edificio ad salutem, quod supra firmitatem fidei non consurgit, ad propagandam eam et corroborandam in mentibus omnium et specialiter regum et principum intentione tota omnique sollicitudine ac verbi et operis efficacia laborare debemus, ui christiana religione latius diffusa per orbem, patris eterni filius multiplicatis seruitoribus plenius honoretur. Sane Daniel Rex Ruscie olim cupiens de infidelitatis tenebris, que postquam etiam

renatus fuit fonte baptismatis oculos sue mentis inuoluerant ad lumen catho-

lice fidei, sine qua nemo saluatur et ad obedientiam ecclesie Romane non sine diuina inspiratione redire iuramento prestito promisit, ecclesie predicte tamquam fidelis eius filius obedire, ac fidem catholicam sicut alii orthodoxi

mundi principes obseruare; propter quod ecclesia eadem volens eum in sui

deuotione congruis firmare fauoribus et condignis gratiis confouere, per- sonam suam ad regalis dignitatis apicem sublimauit, faciendo eum inungi sacri crismatis oleo, suoque imponi capiti regum diadema. Sed ille sicut ad audientiam nostram non sine cordis turbatione peruenit, tam spiritualium quam temporalium beneficiorum ipsius ecclesie immemor, tanteque gratie prorsus ingratus, prestiti iuramenti religione contempta id quod circa obe- dientiam eiusdem ecclesie ac predicte obseruationem fidei promisisse di- noscitur obseruare postmodum non curauit in anime sue periculum, ipsius iniuriam fidei, ecclesie predicte contemptum et opprobrium Iesu Christi. Super quo tanto vehementius contristamur, quanto feruentius super omnia cordis nostri desiderabilia cupimus, ut cultus eiusdem fidei per orbem lon- gius latiusque diffusus continuum auctore domino suscipiat incrementum.

»:



Text viewManuscript line view